Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 492

Bischof Francho von Vicenza übergibt seinen Besitz zu Schwindach (?) und erhält seines Vorgängers, des Bischofs Andreas, Schenkung ebenda zu Lehen.
Datierung: 823 06 03
Ausstellungsort: Freising

FRANCHO EPISCOPUS AD SUUINDAHA TRADIDIT ET CENSUM SPOPONDIT.

Dum oportet unicuique qui in hoc mundo vacare videtur sacramenta reminisci et ultimum diem pertimisci, ne nos inprovisa mors subito sicut habet casus humane fragilitatis inparatos inveniat et tamquam fur conprehendat vel aeternae mortis laqueis tradat, de rebus transitoriis quem domini pietas humanaque utilitas adquisierit patronum adquirere debet qui pro eius vicibus diemque iudicii magni apud dominum inter­cedat, ut mercede in plenissimam apud ipsum retributionis accipiat Quamobrem ego in dei nomine Francho vocitatus episcopus una cum parentibus meis tractavi, ut pro remedium animae sue vel pro peccatis meis abluendis, ut mihi pius dominus in aliquantulum veniam aeternam praestare dignetur hereditatem quoque meam quicquid ad me legitime pertinere deberet a patre et fratribus partitum ad sepulcrum sancti Corbiniani confessoris Christi in loco Frigisingas ubi pretiosus in corpore humatus esse cernitur in altarem sancte Marie concedere deberem. Quod ita et feci Et statui, ut ibidem ad ilium locum sanctum firmiter in perpetuum permansisset hoc est in loco nominata Suuindaha quicquid ibidem hereditatem propria habere videbatur totum ex integro tradidi et cum testibus confirmavi ad supradictum domum sancti Corbiniani, ut ibidem perpetualiter permansisset ea vero ratione, ut quamdiu vivam, ipsam causam cum integritate habere vel usurpare debeam post obitum vero meum cum omni rem addita vel emeliorata absque ulla consignatione vel contradictione ipse rector qui tunc tempore ipso monasterio sancti Corbiniani ad gubernandum potestatem habere videtur in suam faciat revocari dominationem Et econtra accepi in beneficium a religioso viro Hittoni episcopo in ipso loco Suuindaha quicquid antecessor meus Andreas episcopus ipso domui sanctae Marie iam olim tradidisset et censui pro hoc solidos X annis singulis persolvere ad missam sancti Martini Si quis vero quod futurum minime credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis seu quicunque emissa persona qui contra banc traditionem quam ego propria voluntate fieri rogavi venire aut aliquid resultare praesumpserit, inprimis iram dei omnipotentis incurrat et petitio sua vacua et inanis permaneat, sed per epistolam omnique tempore firmiorem obteneat roborem manu mea propria subterfirmavi et bonis hominibus ad roborandum decrevi quorum nomina haec sunt: Inprimis Hitto episcopus qui ipsam traditionem manibus suis claris accepit Rubo archipresbiter. Oadalpald presbiter. Meginolt presbiter. Hunolt presbiter. Eliuni presbiter. Otperht presbiter. Sindmar presbiter. Anno diaconus. Sigahart diaconus. Kepahart diaconus. Sindpert diaconus. Adalperht diaconus. Nidperht diaconus. Uigilius. Uuago capellanus. Anno clericus. Scort clericus. Harperht diaconus. Isti laici testes per aures tracti Kerhart. Spulit. Petto. Irminfrid. Cozpald. Embricho. Altolf. Tazzo. Crimolt. Heimperht. Uuisurih. Ratolt. Reginperht. Friddo. Uuicco. Putilo. Tato. Hroadrich. Reginperht. Uuilliheri. Hatto. Kerperht. Ellanrih. Altolf. Rathart. Actum est haec ad Frigisinga in III. non. iun indictione II. anno X. regnante Hluduuuico imperatore. Ego vilissimus diaconus et monachus Cozroh hanc cartulam conscripsi iussione Hittoni episcopi seu Franchoni ipsius episcopi qui hanc traditionem fecit