Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 491

Der Priester Fritilo erneuert eine frühere Schenkng zu Langenpreising.
Datierung: 823 05 12
Ausstellungsort: Freising

FRITILO PRESBITER RENOVAVIT TRADITIONEM DE PRISINGA.

Dum incognitum non habetur, sed bene omnibus notum est quomodo quidam presbiter nomine Fritilo suam traditionem quam fecit temporibus Arpionis episcopi ad domum sancte Mariae in castro nuncupato Frigisinga. Venit coram Hittonem episcopum vel coram cunctam congregationem sancte Mariae clericorum sive laicorum et iterum ipsam traditionem quam iam pridem factam fuisse multis constat renovavit et tradidit in ipsum altarem beate Marie semperque virginis genetricis dei quicquid proprie hereditatis aut adquisitionis habere videtur in loco nomine Prisinga, hoc totum et integrum omnia ex omnibus tam de alode quam et de conparato seu de qualibe ad se tracto ibidem noscitur pervenisse tradidit atque deligavit ad praefato domo iura stabilitate et confirmatione ; hoc sunt mancipia quorum nomina haec sunt: Kerhart, Otni, Engilpald, Starhholf, Herimar, Ellanhart, Liupui, Altuni, Hretolf, Uuolfspirin, Hrodlind, Purclind, Huza, Ellansuuid, Regimar, Reginhilt, Starhmot et alias IIII terris silvis campis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus cultis et incultis greges cum pecoribus domibus edificiis curtiferis hoc universaliter tradidit et aeternaliter ad supra allato domo beatae Marie stabilivit et wadiavit censum in anno modios XX ad missa sancti Martini aut si hoc minime haberet, tunc quoque duos solidos denariorum donaret. Et haec sunt testes per aures tracti Deothart. Reginpert. Pilicrim. Alpolt. Ampricho. Durinc. Emihho. Memmo. Ratolt. Egino. Hrodperht. Hatto. Kerpert. Uuicco. Adalunc. Reginperht. Uro. Heriperht. Otperht. Liutker. Uuichelm. Meginrat. Cundheri. Rihholt. Freso. Einhart. Cozolt. Alprih. Cundheri. Actum est hoc sub die consule quod est IIII. id. mai. menne anno Hloduuuici gloriosissimi atque piissimi imperatoris augusti X. indictione I. Ego itaque Pirthilo iussus Hittoni episcopi scripsi et subscripsi Actum ad Frigisinga in basilica beate Mariae.