Der Diakon Engilman übergibt die Hälfte seines Besitzes zu Ober(Unter)bachern.
Datierung: 823 06 11
Ausstellungsort: Freising
Dominus Jesus Christus ac redemptor omnium per sanctum evangelium clara voce intonat dicens: Tesaurizate vobis thesaurum in caelo ubi nec fur veniat nec furatur; facite vobis sacculum de mammona qui non veterescit, et alio loco ait: Das parvum et conpares regnum, tribuis transitoria et accepis sine fine mansura Idcirco ego in dei nomine Engilman diaconus, ut in aliquantulo veniam apud pio domino in aeterna tabernacula adipiscere merear, ob hoc dono in amore domini nostri Jesu Christi ad monasterium Frigisinga ubi sanctus Corbinianus in corpore requiescit ibidemque venerabilis vir Hitto episcopus cum norma plurima servorum dei ad laudes dei canendas adunata praeesse dinoscitur donatumque per hanc epistulam donationis esse volo medietatem hereditatis meae de iure meo in iure et potestate ipsius monasterii tradidi atque transfirmavi hoc est in loco nuncupante Pahharra medietatem in omnibus quicquid in ipsa loca iam dicta loca quod nostra ad praesens fuit possessio in vestra vel ipsius monasterii sancti Corbiniani confessoris Christi et in altarem sancte Marie tradidi ad dominandum, medietatem in omnibus hereditatis meae tam in territoriis quam pratis pascuis silvis seu mancipiis quorum nomina Eonolt, Rihker, Ortheri, Uuolfheri, Herisuuind in ea vero ratione, ut ipsam rem cum omni merito et soliditate ad se pertinente vel aspiciente possidere debeatis et facta nostra in perpetuum stabilis debeat permanere si quis vero quod futurum esse non credimus, si ego ipse aut alius quis de heredibus coheredibusque meis seu qualibet ulla opposita persona qui contra hanc epistolam donationem meam quem ego ob amore Christi et remedium animae meae ad praedicto monasterio et sancto Corbiniano deante dictare fieri et, firmare rogavi venire aut eam frangere voluerit ulla opposita persona, inprimis iram dei omnipotentis incurrat et a liminibus ecclesiarum sanctarum extraneus efficiatur et cum Juda Scariothis partem damnationis excipiat et quod repetit nullo modo evindicare non valeat sed traditio haec omni tempore firma et stabilis permaneat. Actum est haec in loco Frigisinga coram cuncto clero et aliis quam plurimis: Inprimis Hitto episcopus qui ipsam traditionem manibus suis sanctis accepit Rubo archipresbiter. Heripert archipresbiter. Oadalpald presbiter. Eliuni presbiter. Cozpald presbiter. Sindmar presbiter. Meginolt presbiter. Isti laici per aures tracti: Toto. Crimperht. Hroadperht. Sigipald. Eparheri. Sigideo. Lantperht. Oadalhart. Kepahoh. Adalperht. Leo. Heimpert. Ekkolf. Meginpot. Ratkis. Uuolfolt. Reginperht. Hiuto. Mahtperht. Amalperht. Reginhart. Eoperht. Pertolf, sub die consule quod fecit III. id. iun indictione II. anno X. regni Hluduuuici imperatoris indictione II. Ego indignus Cozroh diaconus hanc cartulam scripsi iussione Hittoni episcopi