Reginuuart gibt für ein Lehen zu Bockhorn seinen und seines Bruders Besitz zwischen Amper und Pasenbach.
Datierung: 823 05 06
Ausstellungsort: Freising
Ego itaque Reginuuart accepi beneficium de domno Hittone episcopo in loco nominato Pohscorro et pro hoc censui annis singulis denarios X. Quapropter conplacuit mihi atque convenit, ut pro ipsum censum dedissem atque tradidissem in altarem sanctae Marie ad Frigisinga quicquid ego et frater meus proprietatis habuimus inter Ampra et Pasinpah; hoc quoque universaliter tradam atque transfirmam ad supra allato Frigisinga, ut quicquid ex hodierna die facere voluerint libere fruantur, praeter hoc quod ego in IIl. ebdomade in illa molina diem unam et noctem habeam, si facta fuerit, et annis singulis ad missam sancti Martini duos denarios quod et nunc statim exhibui. Testis Liutpald comes. Camanolf. Cundachar. Cunipert. Cundpald. Reginpert. Kerpert. Ortuni. Starcholf. Alfrid. Pernolf. Cauzo. Odalscalh. Emihho. Cozrat. Tetti. Matperht. Alauuih. Uuichelm. Uuolfheri. Kaganhart. Ampricho. Reginpald. Cuniperht. Chadol. Tetto. Kerperht. Uuichart. Tagapert. Actum ad Frigisinga pridie non. mai. menne anno Hloduuuico piissimo augusto imperante X. indictione I. Ego itaque Pirthilo iussus Hittonis episcopi scripsi et subscripsi