Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 489

Tenil übergibt die Hälfte seines Vermögens am Fischbach und an der Pfettrach.
Datierung: 823 04 19

TRADITIO TENILES DE PHETARACH.

In nomine dei et salvatoris nostri Jesu Christi Ego itaque Tenil cogitans de dei timore vel aeterna bona retributione, qualiter aliquam indulgentiam peccatorum meorum merear accipere quapropter trado atque confirmo medietatem omnium facultatum meorum ad domum beate Marie que est constructum in castro sito Frigisinga, hoc sunt mancipia Sigihart, Sigimunt, Helidpald, Ratni, Cotani vel quicquid in omnibus fuerit, hoc ex medietate tradam vel condonam ad praefato domo sanctae Marie praeter silvam illam que in oriente partibus consistit; illam igitur silvam que in occidentem parte confinivit ad marcam sancte Marie vel pratas iacentes iuxta flumen Fiscaha valentes XXX carradas tradam ut ex hodierna die ac deinceps firmiter habetur ad suprafato domo; similiter et illam portionem que me contigit in ecclesia que est constructa supra flumen Phetarah ex hoc nunc relaxam aliud autem quicquid de supradictis rebus fuerit ego et coniux mea necnon et filius meus qualiscumque nostrum alterius superstis fuerit ad suum usum et potestatem, dum in hac vita versaret, habeat post nostrum igitur discessum omnia ex omnibus sicut supra dixi de facultatibus meis per medietatem ad supramemorato domo stabile ac firmiter teneatur Actum est hoc in XIII. kal. mai anno Hloduuuici mitissimi imperatoris augusti regnum gubernante X. indictione I. Et haec sunt testes per aures tracti Camanolf. Engilhart. Haholf. Situli. Umfrid. Freso. Kerhart. Reginperht. Otperht. Uuicheri. Uuolfheri. Starcholf. Adalrih. Crimuni. Kerperht. Cozzolt. Arpert. Hunkis. Adalhart. Madalcoz. Offo. Alprih. Marcho. Uualunc. Ego itaque Pirthilo iussu Hittonis episcopi scripsi et subscripsi