Die Priester Einhart und Friduperht übergeben ihren Besitz zu Obermarchenbach.
Datierung: 822 10 29
In nomine dei summi Ego itaque Einhart et nepus meus Friduperht cogitantes de dei misericordia, qualiter aliquam indulgentiam apud pio domino in aeterna tabernacula delictorum nostrorum mereamur accipere quapropter omnem rem proprietatis nostrae quam habemus in loco nominato Uuanihinpah tradimus atque donamus pro remedium animarum nostrarum ad domum beate Mariae in castro Frigisinga sito ubi sanctus Corbinianus in corpore requiescit vel ibidem praeest venerabilis Hitto episcopus. Quicquid proprietatis aut adquisitionis habere dinoscimur, hoc universum et integrum tradimus ac firmamus ad praedicto domo, ut in evum inconvulsum permaneat ea ratione, ut ego ipse vel nepus meus Fridupert necnon et soror mea Sigipurc, quousque in hac fragili vita vivimus, ad usum et potestatem habemus post nostrum vero obitum firmiter ad praefato domo tenentur cum omnibus ibidem manentibus Et haec testes per aures tracti Crimheri. Hrodperht. Uuicco. Cundhart. Kerperht. Alcmunt. Alauuih. Hatto. Lantrih. Adalunc. Arpeo. Milo, die consule quod est IIII. kal. novembris indictione prima anno domini DCCCXXII. Hluduuuici imperii eins anno nono. Ego itaque Pirthilo iussu Hittonis episcopi scripsi et subscripsi