Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 478

Memmo und sein Sohn, der Kleriker Isanperht, übergeben eine Kolonie zu Neufahrn gegen ein Lehen ebenda.
Datierung: 822 10 07
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO MEMMONI ET ISANHARTI CLERICI DE NIUUIUARA COLONIA I.

Notum sit cunctis fidelibus viris veracisque nobilibus quia iam vir vocatus Memmo et filius Isanhart clericus tradiderunt unam coloniam in loco qui dicitur Niuuara ad domum sancte Mariae ad Frigisingas pro remedium anime eorum ut ibi sit firmum et stabilitum post obitum supradicti clerici Econtra vero convenit defensorem sancte Mariae Hittone episcopum in ipso loco supradicto Niuuara illo clerico aliam coloniam ibi interiacentem per beneficium prestare, ut ipse habeat ambas colonias illas usque in finem vitae sue et post sui obitum nullo contradicente sint stabilitas ad supradictam ecclesiam Isti sunt testes qui hanc traditionem viderunt Inprimis Hrodolt. Pernger. Petto. Alauuih. Pernolf. Kerperht. Liutpald. Lantpald. Liutker. Adalheri. Actum est hoc non. octob. ad Frigisingas anno imperii Hluduuuici VIII. indictione XV.