Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 475

Bischof Nidker von Augsburg begibt sich im ordentlichen Gericht seiner Ansprüche auf die Kirche zu Unter(Ober)kienberg.
Datierung: 822 08 31
Ausstellungsort: Allershausen

EVINDICATIO PRO CHENPERC.

Dum convenissent Hatto videlicet missus dominicus, Hitto, Baturicus et Nidkerus episcopi necnon et Kysalhardus publicus iudex in loco quae vulgo dicitur Adalhareshusir ibique multorum advenientium causas iuste terminandas, ibique surrexit in praesentia Reginpertus advocatus Hittonis episcopi et interpellavit Nidkerum episcopum et defensorem eius Anthugi pro ecclesiam quae est constructa in loco nuncupato Chenperc dicens ipsam supradictam ecclesiam ad Chenperc cum omnibus ibidem pertinentibus in episcopatum sancte Mariae ad Frigisinga pertinere debere. Inde vero prenominatus Anthugi dixit Hantonem cum suo defensore ipsam ecclesiam cum omnibus ad ipsum locum accedentibus in palatio habito ad Phadarprunnin in Adalhardo evindicasse ad episcopatum Augustae civitatis ad sanctam Mariam et ut ibidem Adalhardus hoc ipsud reddidisset necnon et missus dominicus nomine Hartuni ipsius rei revestisset Hantonem, quod ilico repertum est per malum ingenium et iniusto ordine factum fuisse. Deinde vero Reginbertus nullam potestatem Adalhardum hoc reddendi habere ait, eo quod hoc ipsum vel quicquid aliud habuit in beneficium de domo sanctae Mariae illo anno quo praefatus Hitto in regimen successit episcopus totum reddidit atque revestivit in manus suas et iterum inde in beneficium accepit cum censu et hoc iam ante pridem fuisse quam eum Hanto aut defensor eius pro hoc mallarent. Hoc audientes Hatto missus dominicus et Kysalhardus iudex vocaverunt illos homines quibus haec causa optime nota est eosque fecerunt iurare in sacris reliquiis, ut huius rei veritatem ostenderent quorum nomina hic inseruntur: Inprimis Liutpald comes testificavit per sacramentum dominicum ; deinde inravit Meginhart. Crimperht. Pernolf. Pilicrim. Cotescalch. Liutpald. Alius Liutpald. Tozi. Odolt. Chuniperht. Hato. Ermperht. Epuho. Uualho. Adalunc. Reginperht. Heriperht. Isker. Hringolf. Fricho. Adalperht. Reginpald. Uuituchi. Alpolt. Cozrat. Hatto. Alpker. Engilperht. Et post sacramentum factum dixerunt se praesentes esse ubi Adalhardus hoc relaxavit in manus Hittonis episcopi et iterum de eodem episcopo in beneficium cum censu accepit ante illo placito quae apud Hantone habetur. Quam ob causam iussit praedictus missus legem inter eos decrevisse. Inprimis Kisalhardus publicus iudex sanxit iuxta legem Baiouuariorum ad iustitiam, deinde Engilhart, Liutpald, Richo, Heriperht, Ellanperht, Heidanrih, Oadalscalch. Adalperht, Reginhart, Orendil comites. Alii autem vassalli: Machelm. Cotescalch. Reginhart. Etih. Haholf. Emheri. Parto. Hemmi. Crimuni. Hamminc. Meiol. Reginhart. Kamanolf. Chuniperht. Hroadolt. Suuarzolf. Pernker. Cundpald. Chuni­perht. Oadalscalch. Coteperht. Engilhart. Lantfrid. Heipo. Reginperht. Spulit. Situli. Regino. Sigur. Paldachar. Poapo. Adalker. Poran. Ratolt. Adalker. Pero. Deothart. Ellanperht. Cundalperht. Hroadhart. Uuichelm. Kotehelm. Sigiperht. Tiso. Crimheri. Morizzo. Chonrat. Hroadolt. Ellanperht. Heilrih. Uuolfolt. Uuolfperht. Tato. Tuti. Reginolt. Alius. Uuolfperht seu alii multi. Ad extrem um vero cuncti qui ibidem aderant una voce sonabant ad legem vel iustitiam Hittonem episcopum vel defensorem eius inde vestituram recipere debere. Post hanc etiam discretionem iussit praedictus facere missus eum iustitiam. Ille autem Anthugi videns, quod nequaquam in sua obstinatione persistere poterat, sed iuxta legem et rationabili definitione convictus reddidit in manus Hittonis episcopi et defensoris sui Reginberti Chenperc cum ecclesia necnon domibus vel aliis aedificiis mancipiis seu cum universis ad praememoratum locum Chenperc acce­dentibus vel pertinentibus vestituram fecit. Actum est hoc ad Adalhareshusun sub die consule quod est in II. kal. sept, anno gloriosissimi Hludouuici imperatoris VIllI. indictione I.