a) Der Priester Deotpald und sein Bruder Erchanpald übergeben eine Kirche zu Ober(Unter)strogn. b) Bischof Hitto verleiht diese Schenkung Deotpalds Neffen Nordpert zu Lehen.
Datierung: 822 08 19
Ausstellungsort: Isen
a) In dei nomine Notum sit cunctis fidelibus viris veracisque nobilibus, quia iam vir venerandus presbiter nomine Deotpald seu Erchanpald frater eius tradiderunt hereditatem eorum in loco qui dicitur Stroga ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas in manu Hittoni episcopi defensori eius, hoc est una basilica et alia casa et quicquid ibi pertinet et sex mancipias his nominibus: Liutcoz, Zallo, Uuillipurc, Rihelm, Maalpric, Lipolf; similiter alia quae ibi videntur esse Isti sunt qui hoc viderunt et testes tracti sunt Inprimis Ellanperht iudex. Liutprant. Deotrih. Reginperht. Oadalscalh. Uuillihelm. Kepahoh. Liutker. Snelmoot. Drudmunt. Lantpald. Irminfrid. Lanto. Egilof. Toto. Actum est hoc ad Isana monasterio in XIIII. kal. sep anno Hluduuuici imperii sui VIllI, indictione XV.
b) Postea vero Hitto domnus episcopus hoc ipsum per beneficium prestabit Nordperto clerico supradicto presbiteri nepote et ille wadiavit censum suum dare, hoc est III denarios ad missa sancti Martini confessoris semper unicuique anno. Numquam irritum sit.