Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 476

Sigifrid übergibt seinen Besitz zu Mauerstetten.
Datierung: 822 09 12

SIGIFRID DE MERUNESSTETI.

In nomine domini dei et salvatoris nostri Jesu Christi Dum dictum domini sit: Date praesentia ista et decidentia et conparate aeternam vitam et letitiam sempiternam, ut apostolus ait: Perit mundus et ea que in mundo sunt; ideoque eclesiis et pauperibus Christi erogate, ut celestibus conviviis et spiritalibus alimentis perfrui mereatis Quapropter ego itaque Sigifrid tractans in animo licet in corde meo, qualiter apud pio domino retributorem aliquam indulgentiam facinorum merear meorum adipiscere, quatenus in aeterna tabernacula ubi sancti requiescunt ultimo loco appaream, quam ob causam omnem rem proprietatis meae quam praesente tempore habere vel possidere visus sum in loco nominato Merunesteti, hoc totum et integrum trado et transfundo ad ecclesiam beate et intemerate semperque virginis genetricis dei Mariae quae sita est in loco nominato Frigisinga ubi domnus Corbinianus in corpore conditus est vel ubi praerector esse dinoscitur Hitto venerabilis episcopus, hoc est quicquid supradictum locum Merunesteti ad illam villam accedit ex quarta licet omni parte trado et con­firmo stabili perpetua ad iam supramemoratum domum tam terris pratis pascis campis aquis aquarumve decursibus silvis cultis et incultis mobilis et inmobilis mancipias II boves lIlI ea ratione, quicquid ab hodierna die ac deinceps rectores ipsius domui vel successores eius facere voluerint, liberam in omnibus habeant potestatem, id est habendi tenendi commutandi vendendi necnon qualiter eis bonum utileque videtur id agant Et ego Sigifrid cum testibus per aures tracti hanc traditionem propria manu confirmo Crimperht testis. Snelhart. Situli. Umfrid. Uro. Uuolfheri. Uuillahelm. Odalscalh. Kerpert. Uuichart. Crimuni. Reginperht. Otperht. Sigipald. Odalhart. Hatto. Reginolt. Deotrih. Petto. Heito. Matto. Lantperht. Sigipert. Scort. Heriuuart. Heidanrih. Liutpald. Alauuih. Arpeo. Imihho. Cozuni. Ellanperht. Engilpert. Engilrih. Fridupert. Heidanrih. Actum est haec sub die consule quod est pridie id. septembris anno gloriosissimi Hluduuuici inperatoris augusto imperante VIIII. indictione prima. Ego itaque Pirhtilo indignus subdiaconus iussu Hittonis episcopi scripsi et subscripsi