Bischof Hitto und Hruodhoh verständigen sich über Gebiet bei Assling.
Datierung: 822 08 01
Dum multi in horum contentionem quandam fuisse Hrodhohi cuiusdam nobilis vir de quo territorio iuxta dictum locum Azzalinga cum Hittone episcopo et defensore suo Adalkero, dicens idem Hruodhoh interruptionem sibi factam fuisse de confinio suo ab hominibus Hittonis episcopi quod statim ita reppertum est minime verum esse. Ob quam causam pacificandam venit ibi Hitto episcopus et Orendil comis et alii multi nobiles homines cum eis et for direbatur Adalker ipsam rem in Snelhardum et Kerhelmum qui hoc ipsud predicto episcopo in proprietatem tradiderunt. Illi autem accipientes statim coram illa multitudine qui ibi aderat ipsam rem firmam stabilemque modis omnibus Hittoni episcopo fecerunt, eo quod idem Kerhelm legitimus advocatus Adalmanni exstitit eandem rem Hittoni episcopo tradendi et confirmandi quam ei frater suus Hartmannus preter ullam contradictionem in hereditatem relaxavit. Isti sunt qui presentes erant: Orendil. Hrodperht. Uuillipato. Engilperht. Rumolt. Drudolt. Uuillahelm. Eginolf. Hrodperht. Ramuuolf. Jacob. Selprat. Hunker. Hunmar. Liutprant. Hiltisuuid. Kaganhart. Hrodmunt. Odalrih. Kerhoh. Reginhart. Frater Suuindhart. Nando. Adaluni. Hunmar. Emheri. Heipo. Reginolf. Uuolfperht. Lanto. Tuato. Fridarih. Tuti. Isaac. Adalcrim. Erchaker. Uuillipato. Egilolf. Spulit. Tozi. Odalperht. Arpeo. Paldrat. Uuallod. Eparachar. Crimuni. Petto. Uuillihelm. Meginrat. Adalker. Úo. Adaluni. Ratolt. Lupo. Uuicco. Actum est hoc in kal. aug. anno Hludouuici imperatoris VIllI. indictione I.