Mahtheri übergibt dem Kloster Innichen seinen Besitz zu Trixen und Griffen.
Datierung: 822 07 10
In nomine dei et salvatoris nostri Jesu Christi Ego itaque Matheri cogitans, qualiter peccata mea possum minorare et apud pio domino aliquam indulgentiam in aeterna beatitudine merear accipere quapropter omnem rem proprietatis aut adquisitionis meae dono atque perpetua stabilis trado in manus Hittonis episcopi ad monasterium quae est constructum in honore sancti Petri apostoli et Candidi martyris Christi in loco nominato Intihha, hoc est infra Truhsna et Criuina quicquid ibidem praesente habere tempore vel possidere videorum, hoc totum funditus ad supradicto monasterio deligabo et modis Omnibus confirmo cum terris silvis campis pratis pascuis molinis vineis mancipiis pecodibus cultis et incultis cum omnibus adiacentiis ut quicquid exinde rectores ipsius monasterii facere voluerint, liberam in omnibus teneant potestatem Et ego ipse hoc ipsud in beneficiarii usu ex Hittone episcopo habitandum et emeliorandum accepi ita, ut in nullum naufragium ponere licentiam non habeam. Et haec sunt testes per aures tracti Reginhoh. Reginolf. Uuicco. Petto. Adalunc. Ratpot dc. Lanto. Uuolfperht. Meginrat. Uuisurih. Kepahoh. Uuillahart. Marcho. Arpeo. Liutperht. Hriffo. Engilperht. Herigo fideiussor huius traditionis Adalker. Actum est hoc sub die consule quod est VI id. iulius indictione XV. anno domini DCCCXXII. et Hloduuuico piissimo imperatore regnum gubernante VIllI. Ego itaque Pirthilo indignus subdiaconus iussus domnus Hittonis episcopi scripsi et subscripsi imperatoris Amen.