Der Priester Uuolfdeo übergibt seinen Besitz zu Degerndorf.
Datierung: 822 05 07
Constat omnibus in episcopio sanctae Marie commorantibus quod Uuolfdeo presbiter divina conpunctione instinctustradidit propriam hereditatem suam ad Frigisingun domui sanctae Mariae in loco quod dicitur ad Tegardorf. Quicquid ibidem habere videbatur vel deinceps adipisci potuisset tam in territoriis quam in mancipiis seu rebus omnibus ea ratione firma donatione potestative tradidit supradictus Uuolfdeo in altarem sanctae Mariae hereditatem suam propria manu, ut post obitum ipsius domui sanctae Mariae nullus contradicere vel valeat vel potestatem habeat nullus propinquus vel alius quis sed cum veracis testibus firmiter confirmatum permaneat Haec sunt testes qui praesentes adfuerunt et testes exstiterunt Oadalscalh. Uuichelm. Alprih. Irminfrid. Spulit. Cozolt. Emicho. Uuillihelm. Engilperht. Adalunc. Otperht. Uuicco. Uualch. Uuituchi. Uuigant. Actum est autem in non. mai anno gloriosi Hludouuici imperatoris VIllI, indictione prima. Ego quidem Cozroh diaconus et monachus hanc cartulam scripsi iussione domni Hittonis episcopi