Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 466

Adaluni begibt sich seiner Ansprüche auf die Kirche zu Hinterholzhausen
Datierung: 822 04 14
Ausstellungsort: Föring

PRO ECCLESIAM AD HOLZHUSUN CUM ADALONE ET MARCHO PRESBITER SUUM BENEFICIUM.

Cum sedisset Hitto videlicet et Baturicus episcopi, Hatto et Kisalhardus missi dominici in publico placito in loco qui vulgo dicitur Pheringa ibique multorum advenientium causas recte terminandas ibique Hitto episcopus et defensor eius Engilhart interpellabant quidam hominem nomine Adaluni pro ecclesiam ad Holzhusun quam ab antiquis temporibus praedecessores Hittoni episcopi potestative in episcopatum sanctae Mariae habuerunt et suis iunioribus in beneficium prestiterunt pariterque et praedictus venerabilis Hitto episcopus potestative habuit et beneficiavit Deotperhto clerico fratre suo, usque praefatus Adaluni ipsam ecclesiam iniuste contradixit et se ipsum vestivit. Ille autem dixit ipsam eclesiam suam hereditariam ex medietate fuisse et ex alia medietate in beneficium dominicum habere quod statim per veraces et honorabiles viros repertum est falsum fuisse. Tunc vero praedicti missi vocaverunt illos homines qui hanc causam optime noverunt eosque fecerunt iurare in sacris reliquiis et ut veritatem huius rei ostenderent quorum nomina hic inseruntur: Inprimis iuravit Regindeo frater eius, deinde Moatheri, Sigideo, Irminheri, Engilfrid, Ratolt, Adalker, Cundalperht, Cotefrid, Sarhilo, Hrodheri, Cundheri, Freaso, Heipo, Hitto, Regino, Oadalperht. Et post sacramentum factum omnes una voce dixerunt Arpionem episcopum vel Attonem necnon et Hittonem episcopum eam ipsam ecclesiam potestative habuisse et ut Atto episcopus eam suo presbitero Adalfrido praestitisset necnon et praedicto Deotperhto similiter et Hittonem episcopum eam iterum eidem Deotperhto in beneficium praestitisset et ut aliter numquam a nemine audisse nisi potestative in episcopatum sanctae Mariae fuisse. Similiter et Liutpald comes, Hrodolt, Camanolf vassi dominici dixerunt se vidisse ubi Deotperht ipsam ecclesiam in manus Hittonis episcopi reddidit. Tunc quoque iusserunt praedicti missi Adalunam iustitiam facere; ille autem videbat quod nequaquam optinere poterat quod volebat, sed iusto iudicio convictus atque confusus reddidit ipsam ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus in manus iam allati episcopi et defensoris sui Engilhardi. Regino fideiussor omnia similia wadiavit. Regindeo, Hitto, Heipo, Cotefrid fideiussores; pro altare wadiavit XL solidos; Oadalperht fideiussor. Et haec sunt nomina illorum qui hoc ad legem Baiouuariorum decreverunt: Kysalhart publicus iudex, Liutpald comes vassi domi­nici. Cundachar. Meginhart. Uuolfperht. Hroadolt. Cama­nolf. Machelm. Atto. Meiol. Cotescalch. Deotpald. Engil­hart. Cundpald. Ratpot. Einhart. Cundperht. Hitto. Alii autem: Adalperht. Hadolt. Oatilo. Cozuuin. Deothart. Moatuni. Meginhart. Helmker. Uuolfhelm. Reginolf. Rihpald. Faramunt. Cunzo. Hroadlant. Koteforht. Hartrih. Erchanpald. Lantfrid. Coteperht. Drasamunt. Erimperht. Amalperht. Adalker. Hroadinc. Ad extremum cunctus populus clamavit una voce hoc legem fuisse. Tum vero a multis postulatus supramemoratus episcopus perdonavit illam conpositionem usque ad XL solidos ea ratione, ut nullatenus nequaquam inquietudinem ulterius fecisset ei seu ipsam vestituram pleniter perfecisset. Actum est hoc in publico placito ad Pheringun XVII. kal. mai. anno Hludouuici benignissimi imperatoris augusti X. indictione I. luna XXVIII. Ego itaque Pirtilo iussu Hittoni episcopi scripsi et subscripsi.