None
Datierung: 822 05 07
Notum sit cunctibus in episcopio sanctae Mariae manentibus, quod Deotolf presbiter tradidit propriam hereditatem suam firmiter ad domum sanctae Mariae in loco quod dicitur ad Operindorf quicquid ibidem habere videtur vel deinceps adipisci potuisset et econtra accepit unam basilicam in beneficium de domno Hittone episcopo vel quicquid ad ipsam ecclesiam pertinere videbatur; propterea tradidit supradictus Deotolf in loco nuncupante ad Operindorf totum ex integro tam in territoriis quam in mancipiis seu rebus omnibus eo modo, ut post obitum ipsius domui sanctae Mariae in loco Frigisinga nullus contradicere valeat vel potestatem habeat, sed cum veracis testibus firmiter confirmatum permaneat Haec sunt testes per aures tracti Oadalscalh. Uuichelm. Alprih. Irminfrid. Spulit. Cozolt. Emicho. Uuillihelm. Engilperht. Actum est autem in non. mai anno gloriosi Hloduuuici imperatoris VIllI, indictione prima. Ego quidem Cozroh diaconus et monachus hanc cartulam scripsi iussione domni Hittonis episcopi.