Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 465

Der Kaplan Uuago erneuert seine und seiner Vorfahren frühere Schenkung.
Datierung: 822 04 13
Ausstellungsort: (Freising)

RENOVATIO UUAGONI CAPELLANI.

Constat enim multis in episcopio sanctae Mariae conversantibus qualiter Uuago capellanus traditiones iam olim actas a patre vel matre ipsius seu etiam fratre quorum nomina Toto, Oaspurc, Scrot pariterque et Uuago que ad suam partem pertinebat omnia ex integro eo tempore habentia quae eis legitime in propriam hereditatem pertinere videbatur domui sanctae Mariae communi manu firmiter tradiderunt et cum veraces testibus confirmaverunt His vero defunctis Uuago superstis exstitit et has quattour partes a defensore sanctae Mariae in beneficium accepit ad augmentandum et meliorandum, non in nullo minuendum aut distrahendum. Ita et actum, gratias deo, in omnibus apparet. Nunc vero ammonente divina gratia in proximo paschalis die quod erat id. aprilis veniens ad virum venerabilem Hittonem episcopum ita ut iam diximus ante acta renovavit et interim adquisita omnia in omnibus legitime tradidit et quicquid deinceps adipisci potuisset omnia prumpta voluntate promisit, domui sanctae Mariae in propriam hereditatem adunare et firma stabilitate permanere, hoc erat in mancipiis et territoriis cultis vel incultis tam terra aravile quam etiam pratas silvasque bene aptas inter totum iurnales plus minus CCCC. Haec nomina mancipiorum Ellanker, Heriperht, Peraheri, Hiruz, Adalhelm, Cotescalh, Engilscalh, Liupman, Uuirdilo, Liupheri, Deotheri, Huno, Zeizzo, Hrodbart, Deotheri, Lantfrid, Deotolt, Richuni, Managolt, Adaluuih, Cunduuih, Keruuih, Reginuuih, Uuerducha, Hrodflat, Zeizflat, Moatflat, Ratdrud, Ricpirc, Hiltipirc, Rekingund, Teorsuuind, Purgunt, Kerpurc, Hilticund. Haec nomina testium: Liutprant. Crimheri. Toto. Uuillihelm. Cundhart. Sigipald. Kiso. Reginhoh. Sulman. Uuolfperht. Hruadperht. Erchanolf. Cozolt. Oadalhart. Heriperht. Unalaheri. Arhart. Irminfrid. Drudmunt. Frumolt. Hruadrit. Lantrih. Engilhart. Arahad. Putilo. Isaac. Adalgrim. Tato. Irminperht. Salucho. Mahtperht. Uuillihelm. Petto. Eparheri. Diudolf. Kerhoh. Kunheri. Sigiuuart. Asolt. Reginolt. Hiltiuuart. Deotrih. Isker. Reginperht. Kepahoh. Kauo. Egilrih. Reginpald. Alpheri. Durinc. Hatto. Uuisurih. Liutker. Tetti. Adalperht. Kaganhart. Uuago. Cotafrid. Snelhart. Egino. Actum est enim haec die consule quod facit id. aprilis anno gloriosi Hludiuuici imperatoris octavo indictione XIIII. Ego indignus Tagaperhtus presbiter conscripsi iussione domni Hittonis episcopi