Der Laie Cunzo schenkt seinen Besitz zu Zorneding.
Datierung: 821 11 27
In nomine dei et salvatoris nostri Jesu Christi Ego itaque Cunzo laicus cogitans de dei timore vel aeterna bona retributione, qualiter aliquam indulgentiam delictorum meorum apud pio domino merear adipiscere quapropter omnem rem proprietatis meae in loco nominato Zornkeltinga trado atque transfundo ad domum beatae Mariae in castro sito Frigisinga quicquid in praedicto loco possidere videor, hoc totum et integrum preter XII agros ad praefato domo dei genetricis dono ac deligabo ut in aevum inconvulsum perduraret; post obitum vero meum ipsos agros ad iam dicto domo tenentur, si mihi opus aliquam rem non contingat Et haec sunt testes per aures tracti Sigiperht. Liutprant. Rihpald. Toto. Snelmot. Adalker. Meginrat. Reginhoh. Adalunc. Heriperht. Kaganhart. Salucho. Kepahoh. Marcho. Uuichart. Arpeo. Actum sub die consule quod est V. kal. decemb anno Hludouuici imperatoris VIII. indictione XV.