Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 450

Tenil übergibt Besitz, darunter seinen Anteil an einem Bethaus zu Pfettrach.
Datierung: 821 07 26
Ausstellungsort: (Freising)

TRADITIO TENIL AD PHETARACH.

Dum et omnibus non habetur incognitum, sed multis est in episcopio beatissimae virginis Mariae bene notum, qualiter quidam homo Tenil nomine causam suam cum domne Hittone episcopo consiliavit atque constituit. Ipsius enim iam dicti viri Tenil coniux defuncta necessitate conpulsus adherebat genitialis feminae sanctae Mariae famulae Meripurc nomine et cum ipsa filium procreavit nomenque ei Haguno inposuit quem ingenti animo in corde adamavit. Idcirco coepit cum propriis propinquis suis consiliare, qualiter iam dictam amicam suam Meripurgam conquirere a domno Hittone episcopo simul cum filio potuisset inito quoque consilio, ut partem propriae hereditatis ac de causa domui sanctae Mariae tradidisset. Hoc acto consilio venerunt ad pium pontificem Hittonem et haec omnia adnuntiaverunt. Hoc quoque venerabilis vir audiens gratanter accepit et fieri permisit, missum quoque suum Uuagonem pro hac causa ad Frigisinga transmisit, ut hoc fideliter perfecisset. Ipseque sepedictus Tenil congregata turma parentorum cum consilio Egolti fratris sui pariter cum Uuagone pervenerunt ad Frigisinga in domum sanctae Mariae in praesentia eius familiae. Iam dictus Tenil coram cunctis processit ad altare beate Mariae et tradidit proprium territorium quod habuit in loco Phetarach, primo enim partem basilicae quam ad eum pertinere legibus videbatur, deinde locum ad curtem seu aedificia ad habitandum sufficienter esse videtur; adiunxit etiam de territorio medietatem quicquid in eodem loco se habere visum est in omnibus tam in silvis quam agris pratis et campis cultis et incultis, medietatem firmiter tradidit atque condonavit ea ratione, ut eum eadem rêm ad vitam suam habere liceat et post obitum illius si eum supervixerint, amica sua et filius eius habeant hoc in servitium sanctae Mariae; etiam postea iure perpetuo domui episcopali permanere nullus prohibere valeat. Haec sunt testes: Haholf. Umfrid. Reginperht. Immino. Chadol. Egolt. Hunkis. Hruadperht. Hunger. Altolf. Engilperht. Actum est haec in VII. kal. aug. indictione XIII. anno gloriosi Hludouuici imperatoris VIII. Ego Tagopertus scripsi iussione Hittonis episcopi.