Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 452

Der Priester Adalfrid schenkt seinen Besitz zu Anzing.
Datierung: 821 12 27

TRADITIO ADALFRIDI PRESBITERI AD ANZINGA.

In nomine domini nostri Jesu Christi Ego itaque Adalfrid presbiter trado rem propriam ad edem beate dei genetricis in castro nuncupato Frigisinga pro me meosque antecessoresin loco nominato Anzinca. Quicquid ibidem praesenti habere seu dominare videorum, hoc totum igitur dono atque transfirmo ad iam allato domo, ut post meum enim transitum omnino firmum stabilisque fiat Testes Haholf. Petto. Uuillahelm. Alauuih. Cotafrid. Heriperht. Cundhart. Uuillahelm. Kerperht. Diudolf. Actum sub die consule quod est VI. kal. ian anno regnante Hloduuuico oppinatissimo aug. VIII. indictione XV.