Der Priester Heriolt erneuert sein und seines Vaters Reginhoh Schenkung zu Rudelzhausen und Steinbach.
Datierung: 821 07 13
Ausstellungsort: (Freising)
Notum est cunctis in episcopio sanctae Mariae conversantibus, qualiter Heriolt presbiter renovavit traditionem suam atque patris sui nomine Reginhoh iam olim ad domum sanctae Mariae ab ipsis in duobus locis factam, hoc est ad Hrodolfeshusun et ad Steinesdorf. Eo modo hanc renovationem ipse Heriolt presbiter fecit: Adsumpsit parentes et propinquos proprios, tulit cespites de his duobus locis virides, similiter et frutecta virida ad plantanda in claustra virginis Mariae. Et veniens ad domnum Hittonem episcopum die adsumptionis sanctae Mariae ibique coram cuncto clero atque populo ad hanc solemnitatem congregato accessit ad altare sanctae Mariae et desuper posuit cespites et frutecta ad memoria sempiterna quas tulerunt Oadalpald presbiter et Otolf monachus et plantaverunt eas in claustra ut diximus beatissimae virginis Mariae. Actum est haec in praesentia Hittonis episcopi seu cunctae familiae illius tam clericorum quam et laicorum die ut diximus adsumptionis sanctae Mariae quod est XVIII. kal. aug. Haec sunt testes huius renovationis per aures tracti: Hrodolt. Pernker. Cozperht. Stacolf. Tozi. Reginhoh. Crimheri. Spulit. Petto. Otperht. Uuichelm. Oadalscalh. Eparheri. Irminheri. Freaso. Cundheri, anno quoque Hluduuuici imperatoris octabo indictione XIIII. Ego Tagibertus indignus presbiter scripsi iusso Hittonis episcopi. Alii quoque in quorum praesentia hoc actum esse videtur: Emicho. Reginpald. Irminfrid. Arperht. Crimuni. Kepahoh. Cundhart. Reginperht. Oadalscald. Uuillipert. Haholf. Situli. Adalker. Cundolt. Pernolf. Pero. Kaganhart. Froimar. Altric. Ratpot. Esit. Cundhart. Hi enim cuncti hanc renovationem viderunt et testimoniales exsistunt.