Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 448

Der Priester Reginpald erneuert die Schenkung seiner Person und seines Besitzes nebst Kirche zu Puppling.
Datierung: 821 05 25

TRADITIO REGINPALDI PRESBITERI DE PUPPININGAS.

Notum est cunctis in episcopio sanctae Mariae conversantibus, qualiter Reginpald presbiter renovavit traditionem suam iam olim actam in loco Puppininga eo modo, ut ipse veniens ad dei sacerdotem Hittonem seu cunctae familiae sanctae Mariae semper virginis et reddebat se ipsum in servitium sanctae Mariae cum omnibus quod proprium habere visum est in iam dicto loco Puppininga, ecclesiam cum dominibus vel quicquid ad hanc ecclesiam proprium pertinere videbatur. Haec autem sunt testes per aures tracti: Hrodolt. Pernker. Cozperht. Starcolf. Tozi. Reginhoh. Crimheri. Spulit. Petto. Otperht. Uuichelm. Odalscalh. Eparheri. Irminheri. Freaso. Cundheri. Actum est hoc anno Hluduuuici imperatoris VIII. indictione XIIII. die consule quod facit VIII. kal. iun. Ego Tagibertus indignus presbiter scripsi iussione domni Hittonis episcopi.