Isancrim schenkt ein Drittel seines Besitzes zu Hirschbach an die Martinskirche zu Nörting.
Datierung: 821 04 28
Ausstellungsort: Nörting
In nomine domini. Commemorationem faciemus de illa traditione quam fecit Isancrim ad altare sancti Martini pro redemptionem animae suaetemporibus Hittoni episcopi parenti sui tertiam partem de hereditate sua sui selilanti ad illa domo, hoc est in loco quae dicitur Hiruzpahc inprimis ante presbiteris quibus confessionem suam fecit. Haec sunt nomina illorum : Rihpald, Juto, Lanto. Deinde post haec ante missis domni nostri Hittoni episcopi tradidit et posuit in manus illorum. Nomina illorum: Isaac presbiter, Erchanperht presbiter, missa domni nostri episcopi et Pernolf laicus. Deinde post haec iterum tradidit et posuit in manus Miloni illam traditionem sicut supra scriptum est vestire altarem sancti Martini ad Nertinga baptismi ecclesia. Deinde post haec dei omnipotentis iudicio vitam finivit die mensis num. IIII. kal. mai. Convenerunt in illo die ad illum multi nobiles parentes sui corpus eius sepelire et deportaverunt eum ad illa ecclesia sancti Martini dei confessoris. Cum autem venit in ecclesia et depositus fuerit eius corpus et orationes et preces legantur antequam corpus eius extra ecclesiam deportatus fuisset, venit' ipse Milo qui traditionem illam accepit ab illo et Ellansuuind soror ipsius Isancrimi et Leo filius suus ante altare sancti Martini et communi manu firmiter omnes tradiderunt simul et firmaverunt et vestierunt altarem sancti Martini de tertia parte hereditatis Isancrimi sui selilanti et accepit Pernolf illam traditionem de manu illorum. Hoc factum est coram presbiteris et coram populis qui illic praesentes fuerunt. Haec sunt presbiteri: Erinperht, Into, Lanto, Engilheri. Haec sunt testes per aures tracti: Reginperht. Reginpald. Isancrim. Reginhart. Immino. Irminfrid. Durinc. Engilhart. Pruninc. Hunperht. Chuniperht. Kisalfrid. Actum est autem in loco qui dicitur Nertinga ad baptismi ecclesia anno incarnationis domini DCCCXXI. indictione XIIII. Scripsi autem ego Lanto iussus a domno Hittone episcopo.