Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 439

Asolt erneuert die Schenkung seines † Oheims, des Priesters Isaak zu Ober(Unter)handenzhofen.
Datierung: 820 07 20
Ausstellungsort: „Prenpruc“

TRADITIO ISAAC PRESBITERI DE ANTHADESHOFA.

Noverit igitur multorum sagacitas qualiter quidam presbiter Isaac suam propriam alodem tradidit ad domum sanctae Mariae in loco nuncupante Anthadeshusir Quando divina vocatione concedente migravit ex hac luce, venit suus licet nepus nomine Ásolt ad Hittonem episcopum, sedit contra marcam et ipsam iam dictam traditionem suprafati presbiteri in manus Hittonis episcopi reddidit ac renovavit et modis omnibus firmiter deligavit quicquid ibidem praesente tempore tam de alode quam et de conparato seu de conlatione relegiosorum virorum claruisset, hoc totam praeter ullam intermissionem in manus episcopi tradidit. Postea vero venerabilis episcopus ipsam rem eidem Asolfo in beneficium prestitit ea ratione, ut ipse haberet, dumdiu viveret, et pro hoc censuit annis singulis de argento solidum I Alprih fideiussor. Et hec sunt testes Uro. Reginhoh. Durinc. Sigideo. Eparheri. Emihho. Adalperht. Rihpald. Isanhart. Engilperht. Perhtolt. Ratpot. Petto. Lanto. Actum est hoc est ad Prenpruc XIII. kal. aug anno incarnationis domini DCCCXX. et Hlodouuico imperatore regnum gubernante anno VIII.