Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 438

Der Laie Cozpald begibt sich seines Lehens zu Sulzemoos.
Datierung: 820 06 02

QUALITER COZPALD LAICUS REDDIDIT BENEFICIUM AD SULZAMOSE.

Iam vero pandamus quod quidam callida insidiantes mahhinatione, quomodo Cozpaldum de suo licet igitur beneficio defraudare vel etiam omni canomine extirpare potuissent. Quam ob causam venerunt ad Hittonem episcopum referentes ei, ut praedictus Cozpaldus frequenti meditatione una cum suis germanibus didicisset seu hoc consiliasset, quatenus omni intentione ipsum beneficium domo sanctae Mariae vel rectoribus eius contradicerent. Audiens autem episcopus arcersivit eum ad se et querebat ipsam rem quam patruus suus nomine Pisum domo sanctae Mariae tradidit et praedictus Cozpaldus inde non minus duobus in beneficium accepit. Ille autem dicens se nunquam aliter putare aut dicere nisi tantum propriae sanctae Mariae fuisse quicquid praefatus Pisum habere noscitur in loco nominato Sulzamos et statim relaxavit in manus epi­scopi cum omni integritate, hoc est edificia cum domibus curtis mancipiis quorum nomina haec sunt: Odalkis, Adalker, Sómrat, Uuolfkis, Adalrih, Ratpot, Mahtuni, Popila, Uuerindrud, Alphilt, Alpsuuind, Óstila, Prunhilt, Kisalhilt, Ratpurc et tres colonias insuper autem omnem suppellectilem. Actum est hoc sub die consule quod est IIII. non. iun. anno gloriosissimi Hloduuuici imperatoris augusti VII. indictione XIII. praesen­tibus istis: Keparoh. Freso. Alprih. Aram. Uualtrih. Liutprant. Sulman. Uualho. Reginhoh. Asolt. Tamuzan. Uuofuni. Emilo. Engilker. Putilo. Erchanolf. Spulit. Kiso. Engilhart ceterique. Quando haec omnia facta sunt, iterum praestavit ei episcopus in beneficium, tamdiu contra domum sanctae Mariae cum servitio et fidelitate servaret. Ego itaque Pirhtilo indignus subdiaconus iussu de domno Hittone episcopo scripsi.