Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 437

Der Priester Altuuart begibt sich seiner Ansprüche auf die Kirche zu Luttenwang.
Datierung: 820 05 24
Ausstellungsort: Eching

QUALITER ALTUUART REDDIDIT ECCLESIAM AD LUTTINUUANC.

Convenit itaque sancta synodus in loco qui vulgo dicitur Ehinga in quo sederunt Hitto episcopus, Meginhart, Sigimot, Sindihho abbates ibique quidam laicus nomine Uuergant in praesentia processit et reclamavit se ad hanc congregationem dicens, quod Altuuar presbiter iniuste suam igitur partem in eclesiastica causa que est constructa in loco nominato Luttin­uuanc de episcopatu sanctae Mariae tradidisset. Quam traditionem praedictus presbiter minime potuit denegare. Tunc supramemoratus episcopus iussit ipsum presbiterum referre sicut circa illam causam rectissime meminisset. Ille vero ait, quod Josep episcopus hanc eclesiam dedicasset et postea ipsam eclesiam sibi in proprium ab episcopo datam usque ad obitum vitae suae. Interea igitur surrexit Keidrih presbiter referens, quod ipse Altuuart temporibus Attonis episcopi eandem eclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus sibi reddidisset ad episcopatum et potestatem sanctae Mariae quod ibi in praesente verum esse repertum est. Quam ob causam quesivit praedictus episcopus vestituram ipsius eclesiae quae ab antiquis temporibus tradita ac deligata fuerat ad domum beate Mariae et iterum in beneficiarium eam inde sibi accepit. Tunc videbat, quod nequaquam contradicere vel defendere poterat, sed suis licet sermonibus convictus nullam potestatem tradere habendi et reddidit ipsam eclesiam cum omni vestitura ad praedictum domum in manus Hittonis episcopi. Fideiussores: Keidrih, Alprih praesentibus istis: Samuel. Sigiperht. Situli. Spulit. Liutpald. Uuergant. Haholf. Cozolf. Eparachar. Uuichart. Insuper autem cuncta congregatio presbiterorum ceterorumque eclesiasticorum. Actum sub die consule quod est VIIII. kal. iun. anno siquidem Hloduuuico serenissimo imperatore augusto VII. indictione XIII. Ego acsi indignus subdiaconus Pirthilo iussu Hittonis episcopi scripsi et subscripsi.