Die Brüder Erchanhart und und Cartfrid übergeben Land am Freisinger Berg.
Datierung: 819 12 25
Notum est cunctis in episcopio sanctae Mariae conversantibus, qualiter quidam fratres Erchanhart et Cartfrid tradiderunt arvum adiacentem monti Frigisiensum. Ipseque arvus iam olim ab antecessorum meorum iam dicte domui temporibus Tassiloni ducis traditum erat, sed propter aliquam negligentiam vel stultitiam supradictorum fratrum retardatum et elongatum fuerat, quod in vestitura domui episcopali non venerat, sed et magis propter iracundiam Engilberti centinarii quam ipse erga hanc sanctam domum, eu pro dolor! semper habuit Nunc vero instigante divina gratia Deothardus filius Engilberti emendare studuit, quod pater illius in hac re deliquerit. Vocavit iam dictos fratres illosque ammonuit, ut restaurarent iam actam traditionem. Ita et fecerunt; veniens nominatus Erchanhart ad virum venerabilem Hittonem episcopum et narrabit ei ordinem rei ipseque pius pontifex benigne suscipiens omnia ab eo narrata. Frater vero illius valida infirmitate occupatus iacuit; ipse magnopere deprecavit, ut eadem rés eo vivente emendatum vel correctum fuisset. Ita et actum est. Accessit ipse Erchanhart ad altare sanctae Mariae coram cunctae familiae utrorumque clericorum et laicorum promiscuum et tradidit atque restituit sepe dictum arvum domui sanctae Mariae semper virginis cum licentia atque permissione vel etiam ammonitione sui magistri Deotharti centinarii simulque petitione infirmi fratris sui Cartfridi, eo quod in disperatione vita illius tunc tempore erat. Haec sunt testes per aures tracti: Uualho. Pernolf. Reginhoh. Petto. Cundhart. Irminheri. Oadalhart. Engilhart. Suluman. Erchanolt. Reginheri. Uuillihart. Rihperht. Actum est haec die consule quod facit VIII. kal. ian. anno gloriosi Hloduuuici imperatoris VI. indictione XIII. Ego Tagapertus presbiter scripsi iussione Hittonis episcopi.