Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 431

Ilprant übergibt seinen Besitz zu Salksdorf.
Datierung: 819 12 26

TRADITIO ILPRANTI IN LOCO AD SCALHODORF.

Dum et omnibus non habetur incognitum, sed multis est in episcopio beatissimae virginis Mariae bene est cognitum qualiter quidam homo nomine Ilprant propriam adquisitionem suam domui sanctae Mariae tradidit et cum legitimis testibus firmiter confirmavit hoc est in loco Scalchodorf. Quicquid enim in eodem vico propria adquisitionis habere videbatur, totum ex integro ut iam diximus domui sancte Mariae condonavit et veraciter confirmavit hoc est curtem cum domo vel etiam cum totis edificiis vel quicquid, ut diximus, proprium illius esse in eodem vico videbatur. Eo modo hanc traditionem fecit, ut hoc ipsud se habere licuisset at vitam suam post obitum vero illius domui sancte Mariae deservire nullus contradicere valeat Hoc enim sunt testes per aures tracti Kiso. Oadalhart. Petto. Mahtperht. Toto. Otperht. Reginperht. Crimuni. Madalcoz. Adalperht. Diotheri. Haguno. Kerhart. Gauuo. Tuto. Irminfrid. Situli accepit hanc tradi­tionem et testes. Actum est haec die consule quod facit VII. kal. ian anno gloriosi Hluduuuici imperatoris VI. indictione XIII. Ego Tagopertus scripsi iussione Hittonis episcopi