Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 428

Der Priester Erchanpald und Herlolf übergeben ihren Besitz zu Reichertshausen.
Datierung: 819 11 16

RADITIO ERCHANPALDI PRESBITERI ET ERLOLFI RINCOZESHUSIR.

Dum et omnibus non habetur incognitum, sed multis in episcopio beatissime semper virginis Mariae bene est notum qualiter Erchanpald presbiter et Herlolf tradiderunt propriam hereditatem illorum in loco Rihcozeshusir ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas. Illi quidem statuerunt, ut post obitum illorum eadem res ad iam dictum domum sine ulla contradictione stabiliter in perpetuum pro redemptionem animarum illorum permanere et deservire ulla persona potestatem non habeat Haec autem sunt testes in quorum praesentia hoc actum esse nullus dubitet Hitto episcopus. Heriperht archi­presbiter. Adalpald presbiter. Meginolt presbiter. Emicho diaconus. Anno diaconus. Nidpert diaconus seu alii multi. Testes vero per aures tracti Adam. Fridurat. Isancrim. Uualho. Marcho. Petto. Juto. Cundhart. Adalunc. Einuorht. Uuillipald. Actum est haec XVI. kal. dec anno gloriosi imperatoris Hloduuuici VI. indictione XI. Ego quidem Tagibertus indignus presbiter conscripsi iussione Hittonis episcopi