Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 427

Abt Salomon und seine Schwester Engilsuind übergeben eine Kirche zu „Sindpaldeshusun“.
Datierung: 819 11 07

TRADITIO SALOMONIS ABBATIS AD SINDPALDESHUSUN.

Pateat omnibus in Baiouuaria manentibus tam ingenuis quam et deservientibus, quomodo iam quidam abbas nomine Salomon construxit vel praeparavit in proprio sui igitur genitoris alode oratorium in loco edicto Sindpaldeshusir iuxta fluvium Filusa. Ob quam perficere domum orationis iam dictus Salomon venit ad pium ac mansuetum Hittonem episcopum humiliter inplorando, quatenus ibidem venire se pollicere aignaretur, quod sic suprafatus episcopus perfecit. Deinde veniens episcopus et multi alii nobiles viri cum eo ibidem adsisterunt. Tunc vocatus episcopus consecravit hanc ecclesiam necnon et altarem insuper et patrocinia adiunxit. Quando igitur haec omnia inpleta et facta sunt, venit in praesentia legitime sive rationabili potestate missus ab eode Salomone directus nomine Einhart et ibi conram caterva qui ad hanc dedicationem vene­rat tradidit ipsam eclesiam necnon et soror ipsius Salomonis de sua portione similiter in manus episcopi ad domum beate et intemerate genetricis dei in castro sito Frigisinense ubi preciosum corpus beati Corbiniani confessoris Christi conditum constat et ibi gubernat Hitto episcopus hanc familiam suo regimine cum omnibus ad eam pertinentibus vel quicquid in praedicto loco Sindpaldeshusir hereditatis usitare viderentur, hoc totum et integrum ad illo altare et ipsum altarem ad praefato domo sanctae Mariae tradiderunt atque omni stabilitate munierunt absque ulla mutabilitate permanere ea ratione, ut ille ipse et soror eius nomine Engilsuind, quousque in hac caduca et transitoria degerent vita ad eorum usum et potestatem fruerent; illorum vero post discessum preter uulla contradictione ad memorato domo obtinetur. Actum est hoc sub die con­sule quod est VII. id. menne nov. anno Hloduuuico Christo propitio regnum ordinante VI. indictione XIII. in conspectu istorum: Johan archipresbiter. Marcho presbiter. Emihho, Nidperht, Undeo diaconi. Anulo. Erchanpert. Uuolfperht. Podalunc. Strodo. Testes per aures tracti: Ilprant. Sigipald. Eparheri. Rihpald. Cozolt. Petto. Ampricho. Engilhart. Reginhoh. Adalperht. Júto. Arnolt. Drudmunt. Reidker. Freso. Reginperht. Heiio. Arpeo. Uuelacrim. Hartrat. Hrodolt et alii multi. Ego itaque Pirtilo iussi Hittonis episcopi scripsi et subscripsi.