Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 423

Patto und Tetti geben die Schenkung des Priesters Hrodhoh zurück zu Haselbach, die ihnen Bischof Atto geschenkt hatte.
Datierung: 819 09 22
Ausstellungsort: (Freising)

TRADITIO PAATTO ET TETTI AD HASALPAH.

Multis est cognitum in episcopio sanctae Mariae commorantibus, qualiter Patto et Tetti interpellabant domnum Attonem episcopum de rebus ecclesiasticis in loco Sindeoeshusir quas ab antecessoribus illorum domui sanctae Mariae traditas esse dinoscuntur. Ipsique iam dicti Patto et Tetti dicebant, quod inter his rebus illorum causa mixta esset quas antecessores illorum cum iustitia et lege in ullo loco tradere non potuissent. Interveniens hoc pius pontifex Atto et donavit eis territorium proprium domui sanctae Mariae in alio loco quam iam dudum vir venerabilis Hrodhoh presbiter domui sanctae Mariae traditam habuit in loco nuncupato Hasalpach. Nunc vero ipsi iam dicti fratres Patto et Tetti venerunt ad venerabilem Hittonem epi­scopum et consiliaverunt bonum consilium et illorum animarum magnum profectum, ut ipsam iam dictam rém ad Hasalpach pro redemptione animarum eorum tradidissent, ne domus sanctae Mariae propter illos in aliquo defraudata vel monorata fuisset. Placuit omnibus hoc audientibus, quia bonum consilium et maximum animarum illarum profectum peragere decreverunt. Ita et fecerunt. Congregata multitudine propinquorum et fidelium virorum accesserunt ad altare beatissimae virginis Mariae et tradiderunt ipsam eandem rém ad Hasalpah domui sanctae Mariae eo modo, ut post obitum illorum nullus de domo sanctae Mariae nec filius nec ullus propinquus abstrahere potestatem habeat, sed magis in istorum traditione pro illorum animarum redemptione domui sanctae Mariae in perpetuum permaneat. Haec sunt testes per aures tracti: Uuichart. Spulit. Crimuni. Ampricho. Cundhart. Adalker. Reginperht. Rihpald. Emicho. Sigur. Alauuih. Reginhoh. Eparachar. Durinc. Cozolt. Enginhart. Drudmunt. Kerhart. Actum est haec in X. kal. octob. anno VI. imperii Hluduuuici in­dictione XII. Ego quidem Tagibertus presbiter scripsi iussione Hittonis episcopi.