Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 424

Der Priester Alpolt erneuert die Schenkung seines Besitzes zu Lindach.
Datierung: 819 09 24

ALPOLT PRESBITER RENOVAVIT TRADITIONEM AD LINTAHE QUAE IAM PACTA FUIT.

Dum igitur vir vitae venerabilis nomine Hitto divino nutu suoque studio beatum et memorabilem conventum una cum abbatibus seu presbiteris vel diaconis necnon et clericis bono certamine, qualiter dei servitium superaugmentare suum que sacrum officium ceterorumque omnium sibi a deo subiectorum emeliorare vel instituere ad ampliorem profectum potuisset, ibique interea eiusdem episcopi presbiter Alpolt surrexit et ait se iam dudum propriam alodem traditum seu omnino confirmatum ad beatam domum dei genetricis in castro sito Frigisinense, sed ipsam supradictam traditionem coram magna multitudine cum cuncta sua licet adquisitione quod ipse cum psalmodiis et orationibus vel aliis in quolibet causis lucravit hoc cum universa integritate restaurando ad praefatam domum intenta ac devota mente modis omnibus absque ulla praetermissione terris silvis campis pratis pascuis farinariis mancipiis peccoribus cultis cum omnibus adiacentiis firmando recuperavit in loco fato Lintahi, et quicquid ille ipse deinceps elaborare aut adquirere aut per qualecumque ingenium adtrahere, hoc penitus perenna stabilitate ad iam dicto domo uteretur. Et haec sunt testes per aures tracti: Kaganhart. Uuiilahelm. Uuillapato. Drudmunt. Rihpald. Cozolt. Uuichart. Nothart. Otperht. Reginhoh. Engilhart. Pernolf. Cundheri. Heriperht. Sigur. Hoc fuit in praesentia publice synodis VIII. kal. octob. anno Christo propitio piissimi et gloriosissimi Hloduuuici imperatoris augusti VI. indictione XII.