Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 422

Der Mönch Ramuuolf und sein Neffe Priester Erchanfrid übergeben ihren Besitz zu Deinhofen.
Datierung: 819 09 22

RENOVATIO TRADITIONIS RAMUUOLFI MONACHI ET TRADITIO ERCHANFRIDI PRESBITERI ET BENEFICIUM ACCEPIT.

Dum et omnibus non habetur incognitum, sed multis est in episcopio sanctae Mariae bene notum, qualiter Ramuuolf monachus tradidit propriam hereditatem suam domui sanctae Mariae semper virginis in manus domni Attonis episcopi eo modo, ut liceat ipsam rem ei servire cum licentia domni epi­scopi ad vitam suam, post obitum vero illius domui sanctae Mariae deservire nullus contradicere valeat. Nunc autem ipse Ramuuolf monachus consiliavit cum propinquis ac aliis suis fidelibus, ut ipsam rém suo nepoti in servitium sanctae Mariae apud domnum Hittonem episcopum impetrasset, si eius bone voluntati placuisset, ea ratione, ut ipse nepus eius nomine Erchanfrid presbiter propriam hereditatem suam in eodem loco nuncupato Timinhofa domui sanctae Mariae tradidisset atque firmiter condonasset. Haec omnia pius pontifex Hitto consensit et fieri decrevit. Tunc vero iam dictus Erchanfrid presbiter accessit ad altare beatissimae virginis Mariae et tradidit quicquid propriae hereditatis in iam dicto loca Timinboua habere videbatur vel quodcumque contra fratres suos in partem propriam tulit, totum ex integro domui sanctae Mariae condonavit et firmiter tradidit et tunc in beneficium utrosque partes de manu domni Hittonis episcopi ad vitam suam accepit. Haec autem sunt testes per aures tracti: Adalker. Reginperht. Rihperht. Rihpald. Emicho. Sigur. Alauuih. Reginhoh. Eparachar. Durinc. Cozolt. Engilhart. Drudmunt. Kerperht. Actum est haec in X. kal. octob. anno imperii domno Hludouuici VI. indictione XII. Ego quidem Tagibertus indignus presbiter scripsi iusso domni Hittonis episcopi. De hoc quod tradidit sunt iurnales XL de pratis carradas XII mancipia II silvas bonas et omnia utensilia.