Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 421

Der Priester Rihpald übergibt ein Bethaus bei Unterkienberg.
Datierung: 819 09 15

TRADITIO RIHPALDI PRESBITERI ET DEOTRIHHI SEU REGINPERTI AD FRIGISINGA.

Dum incognitum non habetur, sed multis bene notum est, qualiter quidam presbiter nomine Rihpald construxit quoddam oratorium quod cum propria pecunia sanctae Mariae conparavit ad Reginperto ille et defensor eius Deotrih infra silva quod iacet in obviam loco nuncupato Kenperc. Deinde veniens ad venerabilem Hittonem episcopum suppliciter postulando, ut ibidem venire dignaretur, quod ita et fecit. Ibique perveniens episcopus et multi nobiles viri cum eo adfuerunt. Tunc interrogavit praefatum presbiterum et defensorem eius necnon et Reginpertum, si quis ullam fabulationem aut etiam dominatione in hac oratorio omnino habere. Illi vero una voce dixerunt nullum alium se inmitti potuisse. Hoc audiens episcopus consecravit eclesiam necnon et altare, verum etiam et reliquias addidit, insuper autem et ipse missarum solemnia statim ibidem celebravit. Quando haec omnia facta sunt, venit iam allatus presbiter cum suo defensore necnon et Reginperto coram multos qui ad hanc celebrationem venerant et tradiderunt ipsum oratorium generali manu in manus episcopi ad domum beatae Mariae et continuo censum persolverunt ad Frigisinga Tunc episcopus praestitit Rihpald ipsam ecclesiam in beneficium testibus istis Situli. Pernolf. Reginpald. Kerhoh. Reginhoh. Engilrih. Ampricho. Uualho. Adalunc. Tetti. Uillapato. Cozolt. Durinc. Altrih. Altaperht. Popo. Drudmunt. Eliut. Reginperht. Deotrih ceterique multi Actum est hoc die quod est XVII. kal. octob. anno siquidem imperium gubernante Hloduuuico piissimo inperatori VI. indictione XII.