Pepo schenkt ein Drittel seines Besitzes zu Möschenfeld.
Datierung: 819 08 19
Dum et omnibus non habetur incognitum, sed multis est in episcopio sancte Mariae bene cognitum qualiter quidam homo nomine Pepo tradidit propriam hereditatem suam in loco nuncupato Meskilinfeld pro se ipsum et fratrem suum Tuto nomine et pro matrem suam Perhtnia, tertiam partem in iam dicto loco quicquid propriae hereditatis habere visum est; tertiam sicut iam diximus partem in omnibus tam campis pratis silvis ad nos supradictos pertinentes pro remedium animarum nostrarumdomui sancte Mariae trado et transfundo ita, ut stabiliter in perpetuum sine ulla contraditione ad iam dictum domum sancte Mariae ad Frigisinga situm perpetualiter permanere nullus contradicere potestatem ullam umquam habere valeat Haec autem sunt testes per aures tracti Job comes. Liutpald comes. Richo comes. Uurmheri. Uuolfhart. Onhart. Adalker. Liutpald. Priso. Erchanperht. Actum est die consule quod facit XIIII. kal. septemb anno gloriosi imperatoris Hluduuuici VI. indictione XIII. Ego indignus Tagibertus presbiter scripsi Hittonis episcopi iussione