Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 408

Der Kleriker Ermperht übergibt sein und seines Oheims, des Priesters Erchanfrid, Eigentum an der Strogen.
Datierung: 819 04 13

TRADITIO ERCHANFRIDI PRESBITERI ET ERMPERTI NEPOTI SUI IUXTA FLUVIO STROGA.

Hoc quoque omnibus in episcopio sanctae Mariae tam praesentibus quam et futuris ad notitiam perducatur quia quidam clericus Ermperht de sua propria alode traditionem ad domum beate Mariae exhibebit in loco iuxta fluvium Stroga. Quantumcumque ille ipse et patruus eius Erchanfrid hereditatis habuerunt et inter se utrumque condonaverunt hoc autem penitus cum omni integritate vel soliditate tradidit atque omnino deligavit ad praedicto domo in castro sito Frigisingas per indulgentiam delictorum et remissionem peccatorum iam dictus Ermpertus, ut in evum praeter ullam interruptionem omnino stabilis permaneret sicut antefatus Erchanfridus presbiter ei tradidit, ut potestative ad supramemoratum domum traderet, sic scilicet suam adnectens ambarum parcium facultates isdem sermonibus ad eundem domum cuncta utensilia vel suppellectile laxavit hoc est mancipiis terris arabilis pratis pascuis pecoribus omnibus adiacentiis, ut deinceps modis omnibus persisteret Actum est hoc sub die consule quod est id. aprilis anno inperii Hludouuici V. indictione XII. Haec sunt testes Heipo. Uuichart. Patuhho. Haguno. Cundpato. Francho. Reginhoh. Emicho. Durinc. Alauuih. Cundhart. Meginraat.