Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 407

Pupo übergibt Besitz zu Wasentegernbach gegen solchen zu Pasenbach.
Datierung: 819 03 06

CONCAMBIUM HITTONIS EPISCOPI ET PUPONIS LAICI.

Notum sit cuntis audientibus vel legentibus cartulam istam, qualiter humilis Hitto dono dei episcopus una cum quodam homine Pupo utrorumque occasionem et oportunitatem tractantes decreverunt inter se concampiare aliquas rês in quibusdam locis propter ambarum partium oportunitatem Dedit quoque supradictus Pupo venerabili Hittoni episcopo res proprietatis sue quas habuit in pago Tegrinuuac iuxta fluvium Isana quiquid habere visus fuit ibi omnia ex integro iam dicto episcopo in hereditatem tradidit et accepit in conpensationem meriti ab episcopo et defensore suo Reginperto res proprietatis sue quas ei tradidit quidam clericus nomine Tozi in loco nuncupato Pasinpah iuxta fluvium qui dicitur Clana quicquid supradictus Tozi ab austro ipsius fluvii hereditatis habuit et sibi tradidit, hoc ipsud quoque Hitto episcopus et defensor eius Reginpertus Puponi tradiderunt in proprietatem propter supradictam traditionem quam sibi Pupo fecit ed adibitis sociis suis ex utraque parte ipsas traditiones firmaverunt et circumierunt illa confinia providendo et ostendendo, ut deinceps ambarum partium oportunitas firma et stabilis permaneret Haec sunt testes per aures tracti: Engilhart. Toto. Iusip. Einhart. Mahtperht. Hunperht. Tuto. Cauuo. Uuillahart. Kerhoh. Cozperht. Liutto. Helmperht. Ermanolt. Uuillapato. Ludolf. Lantpald. Rihperht. Situli. Petto. Uualho. Reginhoh. Engilhart. Adalperht. Adalunc. Alauuih. Cundhart. Frehholf. Kepahoh. Tetti. Cozolt. Sulman. Tozi. Marcho. Actum est hoc II. non. mar anno incarnationis domini DCCCXVIIII. indictione XIII. anno Hluduuuici imperii eius VI.