Der Priester Deotpald gibt sein und seines Bruders Schenkung zu Holzhausen vor seiner Romfahrt zurück an Bischof Hitto.
Datierung: 819 04 14
Nunc quoque ac deinceps universis facientibus necnon exercentibus verum etiam iustitiam consentientibus immo volentibus per cuncta Baiouuaria nobilibus ac degeneris perspicue sit dilucidatum quod quidam presbiter nomine Deotpald suam igitur quam et fratris hereditatem seu adquisitionem quam iam dudum domui sanctae Mariae traditam et ordine legitimo habuerunt munitam die ad domum quo beatissimi principis iter apostolorum Petri carpebat, quicquid eo die tenere aut possidere visus fuerat in loco nominato ad Holzhusum, penitus hoc utique ex fundo iam dictus Deotpaldus in manus Hittonis episcopi et sui defensoris cum omni vestitura reddidit, ne quod absit a praedicto beate domo desidia scilicet sua et neglegentia minime abstractum aut aligenatum fuisset, tam in omnibus quicquid ex hac die suis coram placuisset oculis ad perfectum et utilitatem praememorato domo et familia posse videtur, libero arbitrio fruetur episcopus et haec traditio nihilominus firma permaneat Hoc fuit XVIII. kal. mai anno siquidem Hloduuuic gubernante regnum VI. indictione XII. Et haec testes stipulatione interposita Haholf. Signum Heipo. Eparheri. Rihpald. Petto. Otperht. Tuoto. Memmo. Uuichart. Reginperht. Kammo. Cundhart. Arperht. Odalhart ceterique multi Ego itaque Pirhtilo indignus subdiaconus iussu piissimi Hittoni episcopi scripsi et subscripsi