Cotafrid schenkt zwölf Morgen an die Kirche zu Strasslach.
Datierung: 819 01 25
Ausstellungsort: (Freising)
Notum est cunctis in episcopio sanctae Mariae commorantibus qualiter Cotafrid tradidit duodecim iurnales ad basilicam quae sita est ad Strazloh Tamen istam traditionem fecit ad altare sanctae Mariae in loco Frigisinga in praesentia venerabilis Hittonis episcopi seu aliorum venerabilium virorum nobilium qui ad testimonium vel confirmationem huius traditionis vocati fuerunt Hanc traditionem fecit ipse Cotefrid pro se ipsum et pro fratrem suum nomine Sigifrid. Statuit enim, ut haec res ad iam dictam basilicam in perpetuum permaneat eo quod ipsa basilica propria est domui sanctae Mariae et priscis temporibus ad eam legibus pertinebat Haec sunt testes per aures tracti Kaganhart. Sigur. Haholf. Spulit. Reginhoh. Petto. Kammo. Juto. Uuichart. Kartheri. Jacob. Actum est haec die consule quod facit VIll. kal. febr anno gloriosi Hludouuici imperatoris augusti V. indictione XI. Ego Tagibertus indignus presbiter conscripsi iussione Hittonis episcopi