Der Priester Cozolt erneuert die Schenkung seines Besitzes zu Neufahrn.
Datierung: 819 01 13
Ausstellungsort: (Eching)
Denique omnibus tam eclesiasticis quam etiam et secularibus viris constat lucidius quomodo quidam presbiter nomine Cozolt temporibus Arpionis episcopi quicquid propriae videbatur habere possessionis in loco nominato Niuuara ad domum beatae Mariae tradidit necnon et omnia ex omnibus iure perpetuo ad praefato domo confirmavit. Hoc autem temporibus Attonis episcopi simili modo donando seu igitur omni conamine mentis reparando restauravit cavens, ne ulla quidem inde omnino emergeret contentio. Post multum vero temporis iam supramemoratus Cozoltus ad virum venerabilem Hittonem utique episcopum nuntiando,verum igitur ostendendo, qualiter iam dudum actum habuit de sua re, perrexit in loco qui vulgo dicitur Ehinga ibique in manus Hittonis episcopi quicquid hereditatis aut adquisitionis habere conspicitur omnia ex integro reliquid et reddidit. Fideiussores Sigur, Epucho, Hitto. Postea vero de domno episcopo in beneficium accepit ipse et nepus eius nomine Liuthram et pro hoc annis singulis solvere pracem I maldrum I, friskinga valente tremissa, aucas III, pullos X wadiaverunt, praesentibus istis: Engilhart, Orendil, Liutpald comites. Heriperht archipresbiter. Odalpald presbiter et monachus. Anno, Emihho diaconi. Crimperht. Alprih. Lantfrid. Erchanfrid. Sigur. Epuhho. Hitto. Memmo. Uuenilo. Cotadeo. Cozrat. Meginrat. Ratkis. Uuolfunc. Tagaperht. Engilperht. Ûtti. Manno. Elizo. Engilpald. Adalrit. Reginhelm. Alpker. Otilo. Drasamunt. Irminolt. Sigiprant. Hartperht. Hrodhart. Deotperht. Hilrih. Situli. Paugolf. Asolft. Petto. Uuaninc. Rihpald. Reginperht. Snelhart ceterique innumerabiles die idus ian Hludouuico imperante anno regni eius V. indictione XII.