Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 402

Ermansuind erhält die Schenkung ihres Vaters Sikiheri in Haselbach zu Lehen.
Datierung: 818 09 17

BENEFICIUM ERMANSUINDA FILIA SIGIHARII DE HASALPAH SEU TRADITIO ILLIUS.

Notum est cunctis in episcopio sanctae Mariae conversantibus, qualiter vir venerabilis Hitto episcopus iuste et rationabiliter conquisivit servum sanctae Mariae Uualdperht nomine multis iam temporibus reluctantem et contradicentem rectum ac debitum servitium domui episcopali. Ipseque iam dictus Uualdperht habuit ingenuam coniugem Ermansuind nomine et pater eius nomine Sikiheri videns proprium maritum in servitio coniugatum iuste et legitime in publico placito coram multis convictum et in servitio subiectum, coepit omnimodis contradicere paternum hereditatem. Dicebat enim, quod pro hoc propriam hereditatem perdere noluisse, quod eius maritus in servitium conquisitus atque sublectus esset. Ibique a multis enarratum est in eodem placito coram Kisalharto comite et Liutbaldo comite et alia innumera multitudine, quia iam dictus Sigiheri pater eius iam temporibus Attonis episcopi dimidietatem propriae hereditatis ad domum sanctae Marie in manus iam dicti bone memoriae patris Attonis traditam habuisset, dimidiam vero partem propriae filiae perdonatam. Haec itaque rés a venerando viro Hittone episcopo diligenter investigata et inventum est in armaria sanctae Mariae traditionis cartula cum legitimis testibus confirmata quorum primus Hitto diaconus ad testimonium erat conscribtus, deinde Altman diaconus et alii multi. Haec audiens iam dicta Ermansuind credidit quod verum erat initoque bono consilio cum propinquis et proximis suis accessit ad altare sanctae Mariae et tradidit iam dictam hereditatis partem a patre eius donatam eo modo, ut post obitum eius domui sanctae Mariae nullus contradicere ullo modo potuisset. Hoc peractum pius pontifex misericordia motus est et in beneficium concessit ei haec omnia quod a patre eius domui sanctae Mariae traditum erat. Insuper etiam perdonavit ei in sua clementia, ut cuicumque de suis infantibus uni aut duobus in servitium domui episcopali ad illorum vitam concedere eandem rém conscientia episcopi licentiam habuisset concessam. Haec autem sunt testes utrarumque rerum. Primo enim fideiussores ad vestituram traditionis Ermansuindae: Esit. Lantperht. Othoh. Deinde testes: Cundheri. Reginperht. Emicho. Engilrih. Kerperht. Uualho. Aaron. Cozpald. Tetti. Drudmunt. Tato. Pillunc. Lantperht. Esit. Othoh. Otperht. Meginrat. Uuichelm. Reginhoh. Samuel. Rihperht. Actum est haec in XV. kal. octobris anno gloriosi Chluduuuici imperatoris V. indictione XII. Ego Tagipertus indignus presbiter conscripsi iussione Hittonis episcopi.