Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 403

Der Kleriker Isanhart übergibt sich und seinen Besitz zu Steinhart.
Datierung: 818 10 18

TRADITIO ISANHARTI CLERICI ET TUNNA MATER EIUS.

De traditione quam fecit Isanhart clericus filius Saxoni ad Steinhard. Ipse quidem Isanhart eo modo hanc traditionem cum matre sua Tunna nomine fecerunt; post obitum Saxoni patris sui coeperunt fratres illius ei contradicere propriam hereditatem á patre suo legitime derelictam ipseque Isanhart iunior erat fratribus suis et propter infantiam non potuit contendere contra fratres suos. Iam annorum aetate viginti veniens ad venerabilem Hittonem pontificem et enarrabit ei omnem necessitatem atque angustiam quam ei fratres eius in propria hereditate actam habuerunt. At ille blande consolavit eum ipseque accepta consolatione ab episcopo accessit ad altare sanctae Mariae et tradidit se ipsum in servitium sanctae Mariae semper virginis cum omnibus quae habuit vel quodcumque pater eius Saxo ei in propriam hereditatem dereliquid, nihil enim pretermisit cum omni integritate quae habuit et hanc quod iuste et legitime ad fratres conquiri debuit, cum se ipso domui sanctae Mariae in servitium tradidit et firmiter confirmavit in praesenti. Tres mancipios tradidit quorum nomina: Fritilo, Cozni, Sindhilt. Haec sunt testes: Uualho. Putilo. Cotaperht. Uuicco. Lantpald. Cundhart. Kepahoh. Arnumar. Rathart. Actum est haec in XV. kal. nov. anno gloriosi Hluduuuici imperatoris V. indictione XI. Ego Tagapertus indignus presbiter conscripsi iusso Hittonis episcopi.