a) Uuadalker begibt sich seiner Ansprüche auf die Kirche zu Langenbach. b) Chunibert gibt entfremdetes Kirchengut zurück. c) Bischof Hitto lässt sich Uualdperht als Sklaven zusprechen.
Datierung: 818 09 15
Ausstellungsort: Allershausen
a) Convenientibus viris nobilibus Hittone utique episcopo verum etiam et Liutpaldo comite in loco iuxta fluvium Phetarach multorum ibidem confluentium pacificare contentiones quam etiam in caput conponere, ne aliquid deterius contigisset, interea igitur surrexit advocatus episcopi nomine Uuichart et interpellavit quidam hominem nomine Uualdker dicens, quod iniuste curtem vel domum ecclesiae quae sita est in loco nomine Pach intraret et proprium servum sanctae Mariae vapularet. Ille autem dicens hanc ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus suam propriam esse. Tunc interrogavit eum Liutpaldus comes, utrum ille vel episcopus vestituram haberet. Ille vero coram cunctis tribus vicibus fatebat se hanc vestituram firmiter tenere. Tunc episcopus et Liutpaldus arcerserunt illos homines qui hanc causam optime noverant eosque iurare fecerunt in reliquiis et ut veritatem huius rei omnibus publice ostenderent quorum nomina haec sunt: Inprimis Chuniperht. Haholf. Uuicco. Reginperht. Kerperht. Alauuih. Isso. Egilperht. Job. Alius Alauuih. Pern. Memmo. Ampricho. Petto. Ribhuni. Uuichart. Erchanhart. Et post sacramentum factum dixerunt, quod temporibus Karoli imperatoris Atto episcopus eam potestative haberet et suo presbitero Toto in beneficium praestitisset, similiter et Hittonem episcopum in datum Karoli et post eum Hludouuici imperatoris, usque Uualdker iniuste inde devestisset. His auditis sanxerunt populi Hittonem episcopum et defensorem eius vestire debere. Tunc videbat quod nequaquam optinere potereat, quod volebat, sed iusto iudicio superatus reddidit ipsam ecclesiam cum omnibus adiacentibus in manus episcopi et defensoris sui. Fideiussor Uuolfleoz wadiavit omnia similia, item Uuolfleoz fideiussor pro altare XL solidos, item Uuolfleoz fideiussor. Die vero eadem legitimum missum episcopi vestivit cum corda unde signum tangitur cum domibus aedificiis curtiferis mancipiis pecoribus et se ipsum in evum absacitum fecit.
b) Eodem vero die contentio inter Hittonem episcopum et Chunibertum definitum est pro territorium quod Chunibertus iniuste praeripuit, reddidit in manus Haholfi defensoris episcopi et omnia similiter praesentibus istis: Uuago. Chuniperht. Cundpald. Engilman. Ambricho. Crimuni. Uuicco. Urso. Memmo. Chadol. Toto. Tagaperht. Isso. Uualho. Liutpald. Adalunc. Herirat. Altuni. Chuniperht. Liutpald. Cauzo. Salomon. Alauuih. Mahtperht. Durinc. Irminfrid. Nidhram.
c) Inde vero episcopus et Liutpaldus venerunt ad Kisalhardum comitem ubi publicum placitum habuit ad Adalhareshusun ibique episcopus et defensor eius Reginperht quesierunt Uualdperhtum ad servitium. Dixerunt, quod pater illius in servili famulatu vitam finivit. Hoc audientes praedicti comites vigilanti animo ac sollerti cura sciscitabant hanc rem et iusserunt eos praesentari quibus haec causa cognita est et nota erat. Isti sunt qui iuraverunt: Situli. Pernolf. Cundheri. Uuichart. Reginperht. Memmo. Frecholf. Erlunc. Altrih. Postea aiunt, quod genitorem illius proprium servum sanctae Mariae scierint et in huius domui servitio hanc lucem deserere, similiter et Uualdpertum natum eius fieri debere. Hoc ipsud Liutpald comes, Uuago, Deothart, Kaganhart per sacramentum dominicum testificaverunt videntibus istis: Haholf. Pernolf. Adalperht. Hitto. Reginperht. Situli. Uualho. Durinc. Hatto. Cundheri. Piligrim. Engilpern. Deotrih. Anthelm. Liutpald. Deotpald. Tetti. Adalhart. Mahtperht. Kerhoh. Heilrih. Cartfrid. Oadalscalch. Soamperht. Ratkis aliique innumerabiles. Tunc praefati comites dixerunt Hittonem episcopum suum tollere iubere hominem et talem servitium inmitti sicut deberet servus agere, quod ita et fecit. Actum est hoc sub die consule quod XVII. kal. octobr. anno gloriosissimi Hludouuici regnum regente V. indictione XII.