Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 397

a) Der Laie Engilpoto übergibt den Besitz, den er von der Edlen Alpsuuind erworben hatte, zu Kinzlbach. b) Erneuerung. c) Bestätigung durch Audulf und seine Mutter Keyla.
Datierung: a) 818 04 18 b) 04 26 c) 819 12 30

TRADITIO QUAM FECIT ENGILPOTO DE FRANCIS.

a) Dum plerisque in episcopio sanctae Mariae bene agnitum habetur quomodo iam quidam laicus nomine Engilpoto in suo nam divinitus animo erga caelestem aeterneque inmortalitatis requie sedem accensus, quamobrem deo et sancto Corbiniano ad Frigisinense vel fratribus qui ibidem domino famulantur suam igitur conparationem tradidit quam de nobili vero femine nomine Alpsuuind et defensore eius Ascoz sibi in propriam conparavit hereditatem in loco nominato Khinzinpah quodque cum omnibus ibidem pertinentibus omnia ex omnibus edificiis curtiferis terris arabilis silvis campis pratis pascuis aquis aquarum decursibus vel quicquid praesente tempore dominare aut regere visus fuerat hoc ad domo beatissime genetricis dei Mariae in castro sito Frigisinense perpetualiter tradidit ac firmiter modis omnibus stabilivit in evum eo ordine, ut ille ipse vel uxor aut filius eius quousque in hac fragili vita viverent, ad eorum usum et potestatem tenerent, post obitum vero illorum ad praedicto domo firmiter ligaretur Si quis hoc quod futurum esse non credo in alio modo mutare voluisset, sentiat contra deum se rationem reddere Et haec testes per aures tracti Inprimis Egilolfus pedagogus Hloduuuici iuvenis. Liutpald comes. Haguno. Kyso. Cundperht. Ellanperht. Engilhart. Ratpot. Uueriant. Asolt. Reginhoh. Uuolfheri. Kerhart. Cammo. Uualho. Cundhart. Sigiperht. Sigur. Tetti. Mahtperht. Reginpald. Kerhoh. Reginolt. Nothart. Kerhuuas. Spulit. Haholt. Crimperht. Adalperht. Alpheri. Uuolfperht. Reginolf. Uuichelm. Crimuni. Uuichart. Actum est hoc sub die quod est XIIIl. kal. mai anno sub ditione Hludouuici imperatoris regnum gubernante siquidem V. indictione XII.

b) Iterum alia vice renovavit iam peractam traditionem his testibus nominatis: Job comes. Liutprant. Rihpald. Cundhart. Mezzi. Arn. Ermperht. Perhtolt. Cauuo. Emilo. Reginhoh. Hartnid. Nidhart. Toto. Uualho. Marcho. Arhart. Adalunc ceterique multi. Actum et confirmatum ad monasterio Isana anno et indictione suprascripta in VI. kal. mai.

c) Tertia vice adnotandum est, quomodo Audulfus super provincia Baiouuariorum tam potenter et honorabiliter a pio imperatore Karolo, deinde etiam a Hluduuuico eandem potestatem accepit hanc provinciam praevidere regere et gubernare. Defuncto vero Audulfo coniux eius Keyla remansit in Baiouuaria simul cum eius filio Audulfo iuvene. Contigit enim ut iam dicta Keyla venerabili viro Hittoni episcopo proprium servum illius Engilpoto nomine in fide et caritate commendavit. Dicebat enim, quod illum liberum dimissum pro redemptionem animae suae habuisset, ipseque Engilpoto propriam alodem conquisitum habuit in loco Chinzinpah quam emerat a supradictis possessoribus et heredibus huius territorii Ascoz et Alpsuuind. Et legitima emptione et traditione inter eos acta et confirmata coram Audulfo et multis aliis in Baioaria honoratis ipsamque rem condonare Engilpoto domui sanctae Mariae in manus Hittoni episcopi disponebat. Ita et fecit et cum legitimis et veracis testibus in quantum ex se potuit, fideliter confirmavit eo modo, ut post illius obitum eiusque filii nullus domui sanctae Mariae contradicere potestatem habere potuisset. Hoc peractum visum est omnibus bonum esse consilium, ut ipsam traditionem Keyla et Audulfus filius eius confirmare debuissent. Dicebant enim quod aliter firmum esse non valuisset. Pergenti vero pio pontifice Hittoni ad palacium iubente et vocante domino imperatore ipse iam dictus Engilpoto cum episcopo pariter perrexit ibique eodem tempore perveniebat et Keyla simulque aderat et Audulfus enarratam rei ordinem coram ipsis atque multis utrisque partibus praesentes adsistentibus et audientibus placuit Audulfo et matri illius Kailane eandem confirmare traditionem. Ita et fecerunt atque pariter commune manu firmiter perfecerunt ea ratione, ut post obitum sepedicti Engilpoto et filii eius nullus domo sanctae Mariae abstrahere ullo modo valuisset. Haec sunt qui praesentes adfuerunt: Heriperht archipresbiter. Zotto diaconus. Undeo diaconus. Sigihart clericus. Uuolffrid clericus. Isti vero testes per aures tracti: Kysalhart comes et iudex. Cotesscalch. Kerhart. Uualunc. Aaron. Hiltirih. Ebarhart. Cotehram. Nagalus. Eino. Modest. Hadabrant. Ermbertus. Reginperht. Ratcoz. Eparhere. Uualho. Actum est haec Aquis palatii in III. kal. ian. anno Hludouuici VI. indictione XIII. Ego Tagabertus scripsi iussione domini Hittonis episcopi.