Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 398

a) Der Diakon Sundarheri begibt sich seiner Lehen zu Isen und Albaching. b) Sein Bruder Cunzo übergibt seinen Besitz zu Forst(Moos)inning.
Datierung: 818 05 04

QUOMODO SUNDARHERI DIACONUS ET FRATER EIUS CUNZO CONPLAC(EBANT) CUM HITTONE EPISCOPO.

a) Quia evidenti auctoritate liquet, quomodo dei dono Hitto ordinatus episcopus ad quidam diaconum nomine Sundarheri beneficium quod de antecessoribus utique suis accepit in locis nominatis Isana et Alpihha eclesias cum omnibus ad eas pertinentibus, sibi reddi quesivit, quodque supradictus Sundarheri praesente fratre suo Cunzo indubitanti quave intitubanti anima peregit et ipsas praefatas eclesias cum omnibus rebus sibi pertinentibus reddidit episcopo et quicquid eum incontra fratrem suum de parte genitoris sui obvenit, hoc ipsud audiente et consentiente quam etiam et testante eode fratre in manus iam memorati episcopi dimisit, eo quod antiquo tempore ad domum sanctae Mariae traditum fuisset. Job comes, Engilhart centenarius, Sigiperht, Johan aramiatores.

b) Cavens, ut minime altercatio inde orire potuisset eadem ora praenotatus Cunzo conpunctus at divinitus inspiratus suam videlicet propriam hereditatem ad Undeoingas ad domum sanctae Mariae et in manus episcopi et sui defensoris Sigiperht tradidit quicquid in supradicto loco habuit praeter mancipias, hoc est silvis terris pratis pascuis farinariis cum omni utensilia vel suppellectile, sicut eodem die vestitus fuerat, ad praefatum domum dedit at iure perpetuo in omnibus perpetualiter deligavit eo tenore, si de hac luce frater eius prius prodiscesserit, ambarum partium facultates extimplo tenerentur ad beatum domum; sin autem ille ipse domino vocante ante mundum desereret, pars illius praeter ullam repellitudinem ad hanc domum ubi pro remedium animae suae donavit firmiter visitaretur. Et sic in manus patruelis sui Mezzi constituit, ut eo ipso die quo obitus sui ad sciendum venisset, potestative domum sanctae Marie vestitus. Sed fuit hoc in mai. menne IIII. nonas indictione XI. sub gubernatione Hloduuuici siquidem anno imperii sui V. Job comes testes. Engilhart. Sigiperht. Cundhart. Rcginhoh. Uualho. Hunperht. Hringolf. Mezzi. Pirtilo. Arnolt. Marcheo ceterique multi adfuerunt.