Tompurc übergibt ihren Besitz zu Ober(Unter)funning.
Datierung: 818 03 29
Licet quoque in antique traditione praestitutum existat, quomodo cotidiana delicta abstergere potuisset, tamen evidenter ostendit quando dixit: Regnum dei tantum valet quantum habet Quamobrem ego pauperculam mulier Tompurc deo et sancto Corbiniano tradam ad domum beate Mariae quicquid praesente tempore perfrui agnoscar in loco quae dicitur Finninga hoc quoque propria manu cum omni integritate vel soliditate ad praefatum domum concedam seu perpetua inconvulsione firmabam, quatenus et constituere licet extremum sorte aeternae beatitudinis merear Hoc namque ad perfectionem multis adstantibus deducitur in IIII. kal. april anno gubernante imperium gloriosissimo Hloduuuico imperatori V. indictione XI. testibus explicatis Liutpald comes. Crimperht. Reginperht. Kaganhart. Cundhart. Sigur. Uuillihelm. Asolt. Uueriant. Spulit. Putilo. Alpheri. Arnolt. Odalhart. Engilrih. Uuillapato. Altrih. Ratkis. Eparhart. Pernolf. Haholf. Hato ceterique innumerabiles