Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 395

Der Priester Lantperht übergibt seinen Besitz zu Grossberghofen und Schönbrunn.
Datierung: 818 03 25

TRADITIO LANDPERHTI PRESBITERI AD PERCHOFUM.

Dum et omnibus non habetur incognitum, sed multis est in episcopio sanctae Mariae semper virginis bene est notum qualiter Lantperht presbiter tradidit popiam hereditatem suam in duobus locis ad Perchouum et ad Prunnon pro suae animae redemptionem seu antecessorum illius hoc est quicquid in his duobus locis se habere proprium videtur except tres mancipiis, aliud vero quodcumque habuit nihil paetermisit ex omnibus. Haec omnia mancipiorum quos tradidit: Uuiholf, Deotheid, Ratmunt, Ratolf, Hadolf, Liutheri, Uuiphilt, Uuillifrid, Hrodolf, Adalker, Uuolfhoh haec omnia post obitum meum et nepotis mei David nullus sit qui potestatem habeat domui sanctae Mariae ad Frigisingas deservire prohibere Actum est haec in praesentia Hittonis episcopi. Heriperht archipresbiter Odalpald. Miginolt presbiter. Emicho diaconus. Nidperht diaconus. Anno diaconus seu alii multi. Testes vero per aures tracti Uuillihelm. Uualho. Sigiprant. Kisalmar. Putilo. Heriperht. Uueriant. Petto. Reginhoh. Lantpald. Sigilo. Ampricho. Uuillihart. Cundhart. Marcheo. Juto. Snelhart. Reginpald fideiussor. Uuillihelm. Factum est hoc in VIII. kal. april anno gloriosi imperatoris Hluduuuici V. indictione XI. Ego Tagibertus indignas presbiter scripsi iussione Hittonis episcopi