Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 394

Der Priester Imihho übergibt ein Bethaus zu Holzhausen am Würmsee.
Datierung: 818 03 25

IMIHHO PRESBITERI TRADITIO PROPE PELAGO UUIRMSEO IN LOCO VOCATO HOLZHUSIR.

Sit autem omnibus in episcopio beate Mariae nuntiatum commorantibus tam eclesiasticis quam etiam et secularibus, quomodo Imihho presbiter oratorium in curte sua construxit in loco condicto Holzhusir iuxta pelagum Uuirmseo iacentem. Proinde ad virum venerabilem Hittonem antistem suppliciter obsecrando perveniens, ut ibidem venire dignaretur quodque tamen paefatus episcopus suae videlicet anxie petitioni obtemperans et ibidem perrecturus ceterique multi veraces bonive nobiles viri partier apud illum aderant. Tunc utique iam fatus episcopus percunctavit, quemadmodum praefatum oritorium hereditare praefiniret et ille omni intentione statim adpropriavit et vociferavit se cum tribus mancipias ipsum oratorium hereditae quorum nomina hic declarantur: Heriuuini, Deothelm, Uuenila. Proinde omnino supramemoratus episcopus in grediens oratorium consecravit necnon et altarem insuper autem et patrocinias infecit. Tunc accedens iam insinuates presbiter et tradidit omnia propria hereditatis in ipsum altarem et ipsum postea altarem in manus iam notati episcopi ad domum perpetuae virginis situm in castro Frigisinense cum omni utensilia seu soliditate domui suae tradidit acve iure perenno firma et incommutabili essentia stabilivit ad supradictum domum possessionem, nam etiam et adquisitionem seu quicquid praesente tempore haberet, quin immo et in sequenti die eum obvenisset. Tunc iterum de manus antedicti iam episcopi in beneficium retro accepit, usque dum cursum sui temporis consumasset; a die exitus sui fortiter usitaetur ad praefatum domum. Haec sunt testes legitimi Reginperht. Sigihart. Ilprant. Pepo. Salamon. Heriperht. Sigiperht. Altaperht. Uualho. Adalunc. Reginhoh. Eparheri. Alauuih. Reginpald. Engilrih. Kepahoh. Actum est hoc II. id. in menne mar indictione XI. sub dictione electissimi dei Hloduuuici pissimi imperatoris anno regnum gubernante V. Praesentes Heriperht archipesbiter. Ótperht presbiter. Anno, Emihho diaconi. Undeo. Anulo. Sigihart. Erchanperht. Perhtrat. Hartperht. Palduni.