Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 382

Cotaperht erneuert die Schenkung seines Besitzes zu Assenhausen.
Datierung: 817 09 30

TRADITIO COTEPERHTI AD ASINHUSUN.

Sit quoque omnibus in diocese beate Mariae manentibus satis dilucidatum qualiter quidam homo nomine Cotaperht suam quam iam dudum peragit traditionem iterum renovavit et quicquid eum incontra filios suos in portionem contingit vel undecumque adquisivit suae dominationi, hoc totum ex integro domui sanctae Mariae tradidit in loco nominato ad Asinhusun cum omnibus sibi interiacentibus; simili modo et filius eius Haduperht per omnia quod sibi in iurem et potestatem de paterno vel materno hereditate advenit eo modo, quatenus horum quisque longius viveret, ad suum utique usum quam et ad servitium praefate domo beatae Mariae teneret tamen vero praedictus Cotepertus humiliter postulans dicens, si filiae suae necessitas evenisset, quod eius annonam in sua parte haberet Testes Uualho. Reginhoh. Snelhart. Cozrat. Unforbt. Uuicco. Kepahoh. Marcho. Alpker. Adolf. Hramperht. Eigolf. Isanhart. Actum est hoc in pridie kal. octob. indictione XI imperio siquidem anno Hludouuici imperatoris IIII.