Der Erzpriester Heriperht und sein Neffe Sikihart übergeben ihren Besitz an vier genannten Orten.
Datierung: 817 09 08
Ausstellungsort: Freising
Notum est cunctis in episcopio sanctae Mariae conversantibus, qualiter Heriperht archipresbiter pariter cum nepote suo Sikihart nomine commune manu tradiderunt propriam hereditatem illorum in quattuor locis ad domum sanctae Mariae semper virginis seu sancti Corbiniani Christi confessoris quorum sanctae sedis celebratur et honore solemniter habeatur ad Frigisingas ubi pius pontifex venerabilis Hitto tunc temporis huius sanctae sedis pastor et rector esse dinoscitur cum multorum venerabilium virorum praesens adesse videbatur tam presbiterorum quam etiam diaconorum simulque et multa caterva clericorum, pari modo et innumerabilis multitudo laicorum in nativitate sanctae Mariae vel die dedicationis ecclesiae semper virginis Mariae quod est VI. id. sebt. Ibique coram cunctis in hac solemnitate congregatis accesserunt iam dicti Heriperht archipresbiter et Sigihart nepus eius et tradiderunt in altare sanctae Mariae ecclesiam quae sita est ad Fechinga et quicquid ad illam ecclesiam legibus pertinere videbatur, similiter et ecclesiam ad Chuntilapuron cum omnia quae ad illam pertinebat, pariterque et ad Poasinpurron in Alpacouue quod ad illam ecclesiam legibus pertinet, simul etiam ad Keizahu quicquid habuerunt totum ex integro post illorum obitum domui sanctae Mariae condonaverunt et firmiter tradiderunt. Haec sunt testes per aures tracti Liutpald comes. Kaganhart. Kerhart. Erchanolf. Heipo. Sigiperht. Amo. Hasolt. Tetti. Husinc. Hato. Pilicrim. Toto. Pern. Urso. Reginperht. Sigur. Uuichart. Alauuih. Hiisso. Oato. Isanperht. Uuigant. Petto. Sigihart. Actum est haec anno gloriosi Hluduuuici imperatoris IIII. indictione XI. Ego Tagibertus indignus presbiter iussioni venerabilis Hittoni episcopi conscripsi