Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 383

Der Priester Hrodheri übergibt Besitz nebst Kirche zu Pfettrach.
Datierung: 817 10 06

TRADITIO HRODHERI PRESBITERI AD PHETARACH.

Dum et omnibus non habetur incognitum, sed multis in episcopio beatissimae semper virginis Mariae bene est cognitum qualiter vir venerabilis Hrodheri presbiter tradidit propriam hereditatem suam in loco Phetarach ecclesiam cum domo vel quicquid ad hanc ecclesiam legibus pertinere videbatur nihil ex omnibus propriis rebus praetermisit, sed totum ex integro domui sanctae Mariae firmiter condonavit et tradidit in manus Hittonis venerabilis episcopi et cum veraces testibus in quorum praesentia hoc actum esse notum est confirmavit quorum nomina haec sunt Kaganhart. Hato. Kerhoh. Kipihho. Liutpald. Alius Liutpald. Petto. Uuicco. Cozrat. Putilo. Sintaruuizzilo. Ûto. Pupo. Reginpald. Engilhart. Erchanolt. Kepahoh. Adalperht. Isanhart clericus. Actum est hoc in II. non. octob anno gloriosi imperatoris Hludouuici IIII. indictione X. Tagibertus scripsit